salvete, amici amicaeque linguae latinae
mihi nomen est Susanne. Viennae domicilium habeo, quae urbs pulcherrima in Austria sita est. Hic litteris graecis et latinis studeo et paene exspectare non possum tempus, quo discipulos docebo. non scio, num audiveritis vel pauciores horas ad latinam linguam docendam futuras in scholis Austriae. Quod mihi et collegis meis magno dolori est.
sed aliud vobis narrare volui; quis vobis Magnam Matrem Rudolphinam (hoc nomen est universitati Viennae) novit et professores, qui hic latinam linguam docent? Prof. Smolak - neminem puto esse linguae latinae docendae sed etiam loquendae peritiorem - sequente anno cum iis,qui velint, "discipulis" ("studentibus" dico) latine loqui in animo habet. Omnes valde gaudent, quod facultas iis erit non solum textus latinos legendi vel scribendi, sed etiam latine loquendi. Exercitandi causa hinc veni, ut vobis latine loquar.
Non scio, quid porro scribam.
Itaque valete nunc, sed spero me vos mox iterum visuram.