Longipes hat geschrieben:Gratias tibi ago, qui me uerbis imbuere soleas, de quibus antea nihil sciuerim
Sed nihilominus ignoro, quo modo hoc uerbum Latine reddi possit...
Quid tortor ulterior sit, resciscere velle mihi videris.
Tortor ulterior is est, qui eam, quam nominatim appellare nefas est, cum gravi ac diutino morbo mortua erit, prohibebit, ne in loca ulteriora perveniat, sed in limbo, qui inter mundum nostrum et sedes beatorum sit, includatur. Ex quo fiet, ut eius - scis, quam nominem - larva cum hōc mundo coniuncta esse manebit et domi meae aderit. Tum res depellentur et aliis locis quam antea erunt. Armariorumque fores et aperientur et claudentur. Atque aer tremere incipiet et eius - scis, quam nominem - forma adumbrabitur. Eiusque vocem audiam. Tum iter ad illum dominum et quasi deum artis *stilisticae faciam eiusque - scis, quam nominem - larvam mecum adducens. Tum etiam in illius aedibus res depellentur... eqs.
Toto domicilio lārvā devāstāto illi mercatus supellecticārius adeundus erit, ut novam supellectilem comparet. Omnibus rebus desperatis et cruce abiectā et ecclesiāque suā combustā ille ultimam Thulen petet, ut deum Odin veneretur Nortmannorumque sagam, quae noctu... (Reliqua a iuvenibus legi nefas est.)