Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Nullum paene diem fateor sine uersibus actum:
Excidit, heu, menti debita Musa meae!
Carmina composui – mihi crede! – his multa diebus:
Res cum sint uariae, nulla uolucris inest.
Carminibus non sunt in nostris – hercle! – uolucres
nec celeris pinnis pipiat intus auis.
Cuinam blatta placet? De blattis carmina fiant!
Efficiam, ut lepido carmine blatta canat.
Insectis nitidis laudem tribuamus oportet:
Suavis eis stridor dulcis et est species.
Musca, culex, pulex, crabro placet, oestrus acerbus:
Carmine bestiolas has decorate probas!
Apollonios hat geschrieben:Carmina ne sunto versuum minus decem neve plus sedecim.
Nondum exire licet. Patiens sis! Blatta, mandedum!
Nondum intrare forum, metrica blatta, potes.
Ecce forum parat hoc cimex inuadere sugens.
Stercore deserto musca molesta uolat.
Sedula sex pedibus currit formicula pernix.
Metrica iussa sequens – heus! – scarabaeus adit.
Mitte memor nostri blattas certaminis ictas
et quidquid culicum per tua tecta uolat!
De Culice
Foede culex, insectorum tu pessima proles!
Ictibus esse soles fremituque molestus acerbo.
Sed fueras homini quondam quoque causa salutis!
Sopito iuveni mordax arrepserat olim
Vipera: forte culex pungendo suscitat illum.
Nec mora: conspectam valido pede comprimit anguem,
Pro dolor! et culicem miseras demittit ad umbras.
Paenituit facti: tumulum congessit in altum
Atque animo grato titulum formavit honestum:
SIT MERITO CVLICI REQVIES AETERNA SEPVLCRO
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste