quid gratias agenti respondendum sit, quaeritur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

quid gratias agenti respondendum sit, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Mo 6. Jan 2014, 22:13

salvete sodales,

ubi nos "bitte" dicere solemus, dico cum quis gratias egit, Romani nihil certum dicere soliti videntur esse. an fallor?
primum a vobis quaero, quam ob causam Germani gratias agentes precari soleamus (cum dicamus: "bitte")? an causa haec est, quod quasi rogemus*, ne alter gratias agat ('oro te ne gratias mihi agas. necesse non est.', "ach ich bitt' dich")?
a fautoribus Latinitatis vivae multas iam locutiones audivi:

- libenter / libenter feci
- nihil est (sc. [ut equidem suspicor] quod gratias agas)
- de nihilo (cf. Hispanorum illud "de nada")
- de voluntate
- noli curare!


quid vobis placet? an putatis more Romano tacendum esse?
miror me adhuc numquam audivisse: precor. nonne id quod Itali nunc respondent, dico "prego", ad verbum precor redit? :?

bene valete!


___________________________
* hicine recte coniunctivus adhibetur? :)
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mo 6. Jan 2014, 22:26, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6953
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quid gratias agenti respondendum sit, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Mo 6. Jan 2014, 22:21

certe Romani ut gratias agerent non semper dixerunt 'se gratias agere', sed alterum sive bene sive amice sive benigne facere vel dicere dixerunt (cf. nostrum "nett / lieb von dir!"), velut hoc loco:

T. Maccius Plautus. Pseudolus (Plauti Comoediae. Vol. 2, ed. F.
Leo, 1896). (0119: 016)

verse 521

Bene atque amice dicis.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6953
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quid gratias agenti respondendum sit, quaeritur

Beitragvon durgicola » Di 14. Jan 2014, 12:54

etiam Nil! gratias agenti respondere potes ... :lol:
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: quid gratias agenti respondendum sit, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 15. Jan 2014, 22:46

"Durga item." (sc. tibi gratias aget)

"Hic dies ad moriendum aptus est." (proverbium Clingonicum)
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste