ubi nos "bitte" dicere solemus, dico cum quis gratias egit, Romani nihil certum dicere soliti videntur esse. an fallor?
primum a vobis quaero, quam ob causam Germani gratias agentes precari soleamus (cum dicamus: "bitte")? an causa haec est, quod quasi rogemus*, ne alter gratias agat ('oro te ne gratias mihi agas. necesse non est.', "ach ich bitt' dich")?
a fautoribus Latinitatis vivae multas iam locutiones audivi:
- libenter / libenter feci
- nihil est (sc. [ut equidem suspicor] quod gratias agas)
- de nihilo (cf. Hispanorum illud "de nada")
- de voluntate
- noli curare!
quid vobis placet? an putatis more Romano tacendum esse?
miror me adhuc numquam audivisse: precor. nonne id quod Itali nunc respondent, dico "prego", ad verbum precor redit?
bene valete!
___________________________
* hicine recte coniunctivus adhibetur?