Harrius Potter

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Harrius Potter

Beitragvon dalet » Fr 3. Aug 2007, 16:38

Salvete!

Novistis adesse libros de Harrio Potter? Iam editi sunt "Harrius Potter et Philosophi lapis" et "Harrius Potter et Camera Secretorum"

Quamquam hanc fabulam de puero magico legere nolui (nec lexi), nunc ambos partes emi magnoque eos cum gaudio lego. Sane oportet assuescere paulum ad hanc linguam...

dalet
dalet
 

Beitragvon Gustav » Mo 8. Okt 2007, 09:10

salvete,
tertia pars Harri Potteris prodetur, annon?
valete
Benutzeravatar
Gustav
Aedilis
 
Beiträge: 85
Registriert: Fr 5. Okt 2007, 10:22
Wohnort: Berolini

Beitragvon nighean_neonach » Mo 8. Okt 2007, 09:50

Lingua Graeca has fabulas legere volo :) Latine non lexi et non legam.

Mea ipsa lingua, lingua Scottorum (lingua Gaelica), non editae sunt :(
omnia mutantur ~ nihil perit ~ mare aeternum est
nighean_neonach
Censor
 
Beiträge: 777
Registriert: Do 11. Mai 2006, 09:40
Wohnort: oceana

Beitragvon consus » Mo 8. Okt 2007, 10:12

Quod ad Henricum istum Figulum attinet, perpendite quaeso, amici, quid Plinius in epist. 3, 5, 10 de avunculo scripserit:

dicere ... solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua ex parte prodesset

Ceterum censeo insaniae Figulari modum constituendum esse.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mo 8. Okt 2007, 21:20

Ceterum censeo insaniae Figulari modum constituendum esse.

luculenter mehercle dictum, optime mi Conse !
tamen equidem timeo, ne omnino quaevis insaniae prorsus propriae huius temporis sint. :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Pyrrha » Di 9. Okt 2007, 12:13

Pyrrha Tiberi, Conso ceterisque sodalibus s.p.d.

Rectissime quidem Plinius, mi Conse: Alicubi audivi pueros omni fere legendi consuetudine carentes illis libris incitari, ut pluria legant - et quidem libros plurium centenarum paginarum! Item, libris illis etiam Latine editis fit, ut, qui ceterum in schola lentius fortasse ac laborosius paucas singulis horis sententias in sermonem Germanicum vertunt, facilitatem quandam Latine legendi acquirere possint (idem valet certe etiam de conversione Graeca, cuius, nisi fallor, primum volumen exstat).

Ceterum de Figulomaniae fine non sollicitarer: Initium finis enim iam factum est septimo et ultimo libro in lucem prodito, et non dubito septimi voluminis versione cinematographica e theatris sublata insaniam illam si non omnino ad finem peractam, tamen ad modum normale reductam fore.

Valeatis mihi quam optime!

P.S.: Si recte memini, legi interpretem de nomine Latine reddendo dixisse id nullam difficultatem praebere, cum Harrii nomen in Catulli carmine quodam inveniatur. Harrii nomen a littera h incipiens quidem nusquam legi, sed extat iucundissimum illud Catulli carmen de Arrio (LXXXIV), quem ob litteram h falsis locis pronuntiatam reprehendit: Num pravus ille pronuntiandi modus etiam ad ipsum nomen Arrii pertinet? :lol:
Zuletzt geändert von Pyrrha am Di 9. Okt 2007, 22:27, insgesamt 1-mal geändert.
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon consus » Di 9. Okt 2007, 14:37

Consus Pyrrhae amicae eruditissimae s. d. p.

Num pravus ille pronuntiandi modus etiam ad ipsum nomen Arrii pertinet?


Facetissime hercle dictum, optima; tamen interrogo, qua de causa interpres non scripserit „Henricus Figulus“. Timuisse eum puto, ne nomen eo modo Latine redditum parum in publico intellegeretur...

Utcumque se habet res, figulimaniam istam mox in tartarum deiectum iri gaudeo.

Vale atque vive. VII Id. Oct.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Ioscius » Sa 31. Mai 2008, 18:50

Mihi ipsi non placent fabulae magicae nisi Latinae vel Graecae :D
Ioscius
Censor
 
Beiträge: 735
Registriert: Di 6. Feb 2007, 20:02

Beitragvon Narcissus » Sa 31. Mai 2008, 19:04

Quis est Henricus Figulus? Mihi tantummodo notus est Nigidius Figulus.
Forte puer comitum seductus ab agmine fido
Narcissus
Praetor
 
Beiträge: 130
Registriert: Mo 1. Aug 2005, 22:20

Beitragvon consus » Mo 2. Jun 2008, 11:53

Salve, Narcisse!
Anglice potter = Theodisce Töpfer = Latine figulus. :grins:
(Ut Crassus, Flaccus, Pictor..., ita et Figulus cognomen Romanum.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

pro petro

Beitragvon Gustav » Mo 2. Jun 2008, 22:30

Petrus Needham translatione proxime completa laudandus est.
ubinam doctores Germanici sunt, qui aggrediuntur opera nostrorum poetarum transferre in linguam Latinam?
aeque laudanda est Sigrides Albert; aliquae narrationes Hermanni Hesse ab ea convertae et editae sunt anno MMVII.

doleo, satis non est.

ergo debemus perlegere istum Harrium Potter, quamdiu caremus industria interpretum nostrorum.
NON POTES IN VITA OMNIA HABERE
Ronaldus Vislius
Benutzeravatar
Gustav
Aedilis
 
Beiträge: 85
Registriert: Fr 5. Okt 2007, 10:22
Wohnort: Berolini

Re: pro petro

Beitragvon Merkur » Di 3. Jun 2008, 09:43

Gustav hat geschrieben:ubinam doctores Germanici sunt, qui aggrediuntur opera nostrorum poetarum transferre in linguam Latinam?


cui autem bono? Nihil proficimus, cum febellulas recentissime conscriptas Latine deteriores facimus. Libros enim Latine vertere est inane quoddam ergastulum atque aridum. Quid hac re stolidius atque viris haud male doctis (non enim dubito quin tales sint illi qui librorum susceperunt Latine vertendorum opus) indignius? Ingenia et aetas teritur tum eorum qui vertunt cum eorum qui legunt.
Animam oportet reddatur Latinitati, nefas mihi videtur semel iterumque cadaver mortuum recalefieri; hoc modo et celerius putescat.

Quid opus est lingua qua nihil novi accipimus, qua nil nisi nugae agitantur, scibillantur, quae denique nullam habet utlitatem; quam linguam dixerim esse pondus quoddam inutile terrae.

Mea sententia non est tam laudanda Sigrides (quippe quae non abhorret quominus vim afferat Latinitati quaeque efficit ut Latinitas non modo redoleat Theodiscum sermonem, sed etiam sit Theodiscus sermo - latinis vocibus adhibitis) quam sunt laudandi Zythophili nostri temporis et Victorii Ciarrocchi. Ii enim lacertos recentes nervosque reddunt Latinitati. Iucunda quadam ingenii ubertate delectant.
Merkur
Censor
 
Beiträge: 681
Registriert: Do 27. Dez 2007, 22:37
Wohnort: Monachii


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 20 Gäste