von ille ego qui » Di 24. Aug 2010, 23:32
auch / ebenfalls
----------------
fingamus, velim, hunc dialogum:
A: gratias tibi ago!
B: ["auch"] ego tibi gratias ago!
sunt certe, qui dicant: "ego quoque tibi gratias ago". quod nescio annon sit aptum, quoniam non una ("ego"), sed duae ("ego", "tibi") relationes immutantur. quid censetis?
porro certe dici potest: "et ego tibi gratias ago". nonne?
at hoc potissimum velim scire: an etiam "item ego tibi gratias ago" dicere liceat?
exspecto, quid censueritis! ^^
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...