Salvete...
de archetypis disputare vel aliquid comperire in animo habeo.
Id pertinet ad doctrinam hominis docti C.G.Jung (vel Carli Gustavi Iuvenis ). Qui vidit in somnio serpentem caudam suam mordentem et doctrinam archetyporum - qui sunt communes opiniones vel imagines nationum tempore et regione inter se differentium - creavit.
Nunc mihi sunt multa quarenda...
Quae est doctrina somnii?
Potestne aliquis enumerare varios archetypos...?
Puto deos, dracones ignem vomentes, strigas - exempli gratia - archetypos esse...
Habetne aliquis explicationem originis archetyporum?
Sive illi habent originem in migratione nationum (eg. origo Indorum Americae in Asia sita explicatio esse potest) sive imagines ortae sunt sine ulla cohaerentia - velut duo mathematici (puto Leibnizum et Newtonem esse) sine ulla cohaerentia eminentes doctrinas mathematicas creavisse dicuntur...
valete
Christophorus