In einer Schrift aus dem 16. Jahrhundert fand ich einen Hinweis des Autors und zugleich Druckers, den ich gerne übersetzt wüsste. Vielen Dank für Ihre / Eure tätige Unterstützung.
„… etiam Typographiam hebraeam, qua nostra Schola destituta fuerat, quamque docti desyderarunt, non sine Numinis divini instinctu, exemplo quorundam Doctorum, instituere et parare coepi. Inprimis vero exemplum, rudera et monumenta quaedam Typographica et literaria insignis viri Pauli Fagii me moverunt, et calcar mihi addiderunt: ut licet scirem, operam et sumptus ipsum in ea restauranda in hac urbe (siquidem in imperitum artificem inciderat) perdidisse, ut ipsemet in literis ad amicum conqueritur: tamen implorato divino auxilio opus in manus ipse sumpsi, et subcisivis, diurnis atque nocturnis horis, intra biennium, ingenio, manibus et aere Archetypos hebraeos (sive mares, vulgus Ponzellos appellat, et ex iisdem Mesotypos sive foemellas, vulgo Matrices vocant, inquibus typi demum impressorii formantur) quantitate et forma differentes paravi, et additamenti quoque loco, ejus agnatos, Syriacos in orbe Christiano raros, atque Arabicos multo tempore a multis doctissimis saepe desideratos fabrefeci, eoque rem divina gratia perduxi …“