quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quodque genere praestet et genera plura sint?
nonne exspectares (pot. praet.?) potius "quidque" substantivum - an male intellego, quid Cicero velit? cui vestrum critica aliqua editio praesto est? similibus certe locis Cicero "quidque" posuit, velut hic:
(Tusc. 5,37)quae, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit.
bene valete