quodque <=> quidque (Cic. orat. 11,36)

Das Forum für professionelle Latinisten und Studenten der Lateinischen Philologie

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

quodque <=> quidque (Cic. orat. 11,36)

Beitragvon ille ego qui » Fr 25. Jul 2014, 08:09

hoc enuntiatum in lectione hodie matutina valde sum miratus ;-):

quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quodque genere praestet et genera plura sint?


nonne exspectares (pot. praet.?) potius "quidque" substantivum - an male intellego, quid Cicero velit? cui vestrum critica aliqua editio praesto est? similibus certe locis Cicero "quidque" posuit, velut hic:

quae, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit.
(Tusc. 5,37)

bene valete :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quodque <=> quidque (Cic. orat. 11,36)

Beitragvon Zythophilus » Fr 25. Jul 2014, 08:16

Fortassis priore loco "quodque praescriptum" cogitare debes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: quodque <=> quidque (Cic. orat. 11,36)

Beitragvon ille ego qui » Fr 25. Jul 2014, 08:52

istud quoque cogitabam. sed id parum consentaneum duco, si sensum totius paragraphi spectes?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: quodque <=> quidque (Cic. orat. 11,36)

Beitragvon Tiberis » Sa 26. Jul 2014, 00:13

mihi ad manum est editio Heidelbergensis (O.Seel, 1952), in qua legimus "quodque" apparatu critico tacente.
quid igitur? equidem puto hoc loco non multum interesse inter "quidque" et "quodque"; Cicero utrumque scribere potuit.
qui nescio an de iudiciis supra dictis (>varia enim sunt iudicia...) cogitaverit, ad quae "quodque" quodammodo pertinere videtur. ceterum non "quodque" solum, sed etiam "quid" et"quo" similiter ad illa "iudicia" se referre videntur, dummodo illa Theodisce verbo "(Beurteilungs)kriterien" reddamus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quodque <=> quidque (Cic. orat. 11,36)

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 26. Jul 2014, 09:50

Inveni haec in libro, qui dicitur "Formenlehre der lateinischen Sprache; Neue, Wagener Teil 2":
"Quodque wird substantivisch sehr selten angewandt:...etc."
Bild
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: quodque <=> quidque (Cic. orat. 11,36)

Beitragvon ille ego qui » So 27. Jul 2014, 23:07

gratias vobis omnibus ago, amici :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Lateinische Philologie



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste