Salvete, amici!
Re etymologica proposita etiam aliud quiddam vobiscum communicare velim, quod ego ipse nuperrime didici. quod attinet ad artem cinematographicam. fortasse etiam iucundum fuerit hoc in foro de pelliculis disputare ceterisque commendare, quae cuique pelliculae in deliciis sint. sed hoc alias et fortasse alibi.
illud autem artificium, quod vobis ostendere mihi proposui, primus Alfredus ille Hitchcock induxit (vel potius quidam eius *camerarius). si enim camera amovetur atque simul id fit, quod "zoom" appellatur (quo loco, eheu, Latinitas me deficit!), quaedam vertígo efficitur. quamquam autem "effectus vertiginis" dicitur, tamen ille primum adhibitus est non in ea pellicula Hitchcockiana, cui index est "Vértigo", sed in ea, quae inscribitur "Spellbound" ("Ich kämpfe um dich" = "De te certo (??)"). Quoniam autem camera quibusdam orbitis insidet, cum movetur, illaeque Anglice "dolly" appellantur, res etiam "Dolly-Zoom" nominari potest.
Hic autem exempla videbitis:
https://www.youtube.com/watch?v=sKJeTaIEldM
Aliud exemplum nactus sum in serie televisifica inepta illa quidem, tamen mihi acceptissima, cui nomen est "King of Queens", cum Arthurus addictus sive obnoxius cuidam medicamini, quod pituitae sanandae causa nari instillari vel potius inspergi solet, sese ipse a miro illo studio avocare studet:
https://www.youtube.com/watch?v=EeXsJccw6MA
satis de arte cinematographica! valeatis!
ILLE