Saepe egō hōc locō iocābar dē *Rebeccā *Lee, pūpā nārrātiōnis *Nippōnicae dēlīneātā, quae arma ambābus manibus tenet. Nunc autem aliam mulierem fictam adōrāre soleō: *Daeneryn *Targaryen, rēgīnam dracōnum, quae ignivomō dracōne nōmine *Drōgōne circumvolāre solet. Egō enim dē eā seriē *tēloptēricā, quae "lūdus soliōrum" appellātur, loquor.
Illa dracōnum rēgīna *Drōgōnem, dracōnem suum, quō circumvolāre solet, hostium nāvem ignī cremāre iubet. Putō igitur ob eam causam rem pūblicam *islāmicam, quae dīcitur, vīctam esse, quod *Daenerys, quae fīlia procellae quoque nōminātur, *Raccam urbem ignivomō dracōne supervolāns combusserat.
https://timedotcom.files.wordpress.com/2017/08/game-of-thrones-spoils-of-war-daenerys-03.jpg
Ēn *Daeneryn *Targaryen, quae inusta quoque nōminātur, dracōne *islāmistās barbātōs supervolantem et ignī cremantem!