Salvēte, magistrī!
Egō, cum discipulōs subsidiāriōs doceō, ēnūntiātīs, quae ad *cīnēmatogrammata omnibus nōta (Britannicē: "block buster") petinent, ūtī soleō.
Hīs egō ēnūntiātīs discipulam ūsum ablātīvī absolūtī nūper docuī:
Magnō *Orcōrum exercitū cōnscrīptō *Saruman terram *Rohan oppressit.
Ānulō in igneās montīs fātī faucēs prōiectō dominus āter periit.
Alius magister discipulōs ēnūntiāta, quae coniūnctīvum irreālem continērent, fingere iussit.
Discipulō igitur subsidiāriō haec ēnūntiāta dictāvī:
Nisī mūrēs porcellī meī cellam penāriam meam omnibus holeribus dēvorandīs vacuēfēcissent, nunc nōn ēsurīrem.
Nisī *Bavarī tam bonī pilicrepī essent, saepe iam victī essent.
Hōc modō fit, ut discipulī linguam Latīnam esse modernam atque *Rōmānicam cognōscant.
Hōc egō modō tīrōnēs in linguā Latīnā discenda adiuvō - quod iī mē facere volunt, in quōrum odium incurrō, quia cīvitātem nostram *islāmifierī nōlō.
Bene valēte et barbās rādite! (Sīn aliter, Rebecca Lee... eqs.)
Thōmās vester