Summa rei nummariae difficultas propter nummos Europaeos in Europaeos incidit. Imprimis Germani octoginta sex miliardes nummorum Europaeorum Graeciae servandae causā solverunt, quas numquam recipient. Multi homines, quia eas res, quae ad hanc calamitatem nummariam pertinent, non intellegunt, aliam calamitatem, quae facilior intellectu est, desiderant et Godzillam, draconem immanem, magnas Europae urbes destructurum, conflagraturum, conculcaturum esse sperant. Nam illud monstrum *Iapōnicum fere idem damnum Europae inferat quod Graeci intulērunt. Ac facilius intellegi possit, quomodo ab hōc periculō defendamus - Godzilla interficiendus est!
http://www.der-postillon.com/2011/10/umfrage-mehrheit-wurde-verheerenden.html