Salvete, astronomi!
Illam rupem *planetoidem nomine "Apophida" Id. Apr. anno post Christum natum bis millesimo tricesimo sexto de caelo in hunc mundum delapsuram omnīsque catholicos, qui Latine nesciant, oppressuram esse inter omnes constat.
Sed antea anno bis millesimo undetricesimo mundum nostrum praetervolabit et periculum est, ne illius rupis cursus gravedine (sive nutu) terrae ita mutetur, ut revertatur et in mundum nostrum incidat. Quae res "swing by" ab astronomis nominatur.
Ego igitur ante quam mundus interit, quomodo "swing by" Latine dicatur, resciscere volo.
Thomas vester, μετεωροσϰόπος