"dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Dez 2014, 14:09

salvete sodales,
ut scripsi, nudius tertius professor noster me examinavit de Horatio, de Persio, de philologia in universum. plurimum autem locuti sumus de Horati satura sexta libri prioris.
disputabamus autem, quid sibi velle posset "dum ingenuus". Horatius enim dicit se quidem esse libertino patre natum, quod multi sibi crimini dent, unum autem Maecenatem humanitatem et virtutem nomini et famae praeponere, dummodo quis sit "ingenuus". tum laudat patrem olim servum, qui se ita erudivisset erudiendumque curasset, ut is fieri potuerit, qui sit quemque Maecenas sit amicitia sua dignatus.
professor autem sibi persuadet illud "dum ingenuus" minime significare posse, quod quidem plurimi interpretes volunt, "in servitute natum"*, sed procul dubio "edel gesinnt". nam:

- si significaret "freigeboren", hoc additamento Maecenatis liberalitas atque benignitas (et "tolerantia"**) multum minueretur.
- summa illa laus patris, quae est in extrema satura, pugnaret cum initio: pater, quem tantis laudibus effert, non inter eos esset, quibuscum vel colloqueretur Maecenas. quin etiam patre usque adeo ad sidera tollendo Maecenati latenter obtrectaret
- ita autem lepidum quendam atque argutum verborum lusum effici, ut "ingenuus" modo "freigeboren" significet (scilicet ita, ut vulgus intellegit - etiam vulgus optimorum), modo "edel gesinnt" (id quod unum Maecenas curat): Horatius igitur ait se quidem "ingenuum" non esse, tamen esse "ingenuum" :D

bene accidit, quod minime aegre tulit professor me contra disputare (praesertim cum argumenta eius etiam mea sponte exposuissem, quae ex ipso antea in quadam praelectione iam audivissem).
vos igitur quid sentitis de illa re et de argumentis professoris mei? nonne fortasse Maecenas ut genere nobilissimus salva fama atque dignitate ad Horatium quidem libertino patre natum descendere potuit, non tamen ad eum, qui ipse servus fuerat? unus Horatius fortasse quasi in medio positus et ad summos ascendere (si quidem illi tanta humanitate erant quanta Maecenas!) et simul - quis enim prohibere velit? - patrem ipse suum laudare potuit. de his quidem terminis - fortasse - nemo tum dubitabat - neque Horatius neque Maecenas neque pater. nescio ...
dicite! :-)

valete :-)



* quomodo bene dicitur: "in knechtschaft/in freiheit geboren"?
** quomodo "toleranz" Latine dicitur? quomodo "unvorgeingenommenheit"?
Zuletzt geändert von ille ego qui am Sa 6. Dez 2014, 16:40, insgesamt 7-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus"

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Dez 2014, 14:14

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
incoluit finis, nemo generosior est te,
nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
olim qui magnis legionibus imperitarent,
ut plerique solent, naso suspendis adunco 5
ignotos, ut me libertino patre natum.
cum referre negas, quali sit quisque parente
natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,

eqs.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 6. Dez 2014, 18:40

ut me libertino patre natum <----> dum ingenuus
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Dez 2014, 20:18

quid vis dicere, amice? Horatius ipse in libertate natus est - ergo ingenuus appellari potest intellectu "freigeboren" -, pater non item.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 6. Dez 2014, 20:22

Um es mal auf Deutsch zu sagen :
Die Intention von Horaz ist doch klar. Einfach mal nachdenken. Woher kommt Horaz? Aus welcher Familie? Manchmal denke ich, unglaublich :roll: : ihr habt Latein studiert, aber Horaz nicht gelesen..
Mehr möchte ich dazu nicht sagen..
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Dez 2014, 20:46

quam sordida adrogantia atque superbia es! num ista ratione quaestionem solvi posse opinaris, quae per saecula viros doctissimos vexabat? in plurimis editionibus "ingenuus" vertitur "freigeboren", plurimi commentatores idem volunt. equidem professore meo quasi auctore ac teste usus argumenta proposui, quae contra valerent. ex infamibus tuis verbis autem ne hoc quidem perspicuum apparet, utram virorum doctorum turbam tu sequaris, tantummodo id, ad quantam humilitatem descendere paratus sis. o tempora, o mores!

:-(
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 6. Dez 2014, 20:54

Schau eher , was die Wissenschaft schon zu dieser Frage gebracht hat...bevor du solche Fragen stellst. Besonders in deiner UniBib, die Fragen wurden schon beantwortet.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 6. Dez 2014, 21:03

quam sordida adrogantia atque superbia es!

Da schaun ma mal, was du für ein Lehrer bist. Meist sind die besten Lehrer nicht einer solchen
Art.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Dez 2014, 21:16

@ medicum

nonne hoc in foro Latine nobis est scribendum ?? :-o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 6. Dez 2014, 21:17

Per deos immortalīs! Scrībe - mehercule! - Latine! Sin aliter renasceris et multas vitas miserrimas ages, dum eam, quam nominatim appellare nefas est, Sanscritice veneratus eris.

Hocine ante rerum universitatis fīnem fīat, nemo scit nisi fatiloqua.

Descensionem (sīve incarnationem) deae Durgae expavesce!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 6. Dez 2014, 21:20

Tiberis hat geschrieben:nonne hoc in foro Latine nobis est scribendum ?? :-o


Nemo umquam perpetui redincarnationum circuli redemptionem assecutus est nisi qui cottidie in Latine scribendo loquendove versatus erat. In fato praedestinato (Sanscritice: karman) sunt omnia!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 6. Dez 2014, 21:21

Scio Latine esse scribendum...
est homo, qui... ;-)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Dez 2014, 21:26

tibi valde invideo, ut qui numquam "decorum", quod dicitur, violes semperque humaniter in omnes fori sodales te geras :roll:
maluissem equidem de re ipsa tecum disputare, quae tibi aliter atque plurimis hominibus doctis sole clarior videtur esse. vehementer doleo te cognitionem tuam nobiscum "philologis" ommunicare dedignari.
at saltem hoc velim cogites: si quid discipulus aliquis a me quaesierit, quod mihi certissimum videatur, nullus certe contemptus me prohibebit, quin id, quod ipse intellexisse mihi videar, cum eo libenter communicem, neque ignorantiam aut eius ipsius aut universorum discipulorum notabo.
sed fateor: tu magister non es, tibi ista "virtute" opus non est ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 6. Dez 2014, 21:34

Tu eris magister. Liberi mei noverunt bene magistros. Quid multa dicam?
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: "dum ingenuus" - de Horatio, patre eius, Maecenate

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 6. Dez 2014, 21:39

Vae vobis! Ut in gregibus *prosōpobiblicis rixamini. Mihi credite! Obliviscimini irae atque controversiarum! Tenemini undique a puellis formosis ac ingeniosis, quae vos omnes efflīctim amant. Columbam pacis in āëra emittite! Gladios vestros in vōmeres mutate! Nam Iesus, dominus et deus noster, eos solos, qui Latine scribunt loquunturque, amat.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 43 Gäste