Quae syllaba acuenda sit, quaeritur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Quae syllaba acuenda sit, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 27. Okt 2014, 12:41

Salvi sint omnes, qui dimensionum vocum periti sunt!

Quae syllaba in formis brevibus, quae dicuntur, acuatur, nescio:

CIC. Catil. 1,26 Hīc tū quā laetitiā perfruēre, quibus gaudiīs exultābis, quantā in voluptāte bacchābere...

Utrum hoc verbum bacchā́´bĕre an bacchābḗ´re pronuntiandum sit, resciscere velim.

Bene valete et respondete!

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quae syllaba acuenda sit, quaeritur

Beitragvon SursumDeorsum » Mo 27. Okt 2014, 13:22

Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: Quae syllaba acuenda sit, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 27. Okt 2014, 13:29

SursumDeorsum hat geschrieben:Bacchábere, velut

laetábere (http://latin.packhum.org/concordance?q=laetabere)


Intellexi! Gratias!

OV. met. 5,65 néc longúm puerí fató laetábere, quó plus
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quae syllaba acuenda sit, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Mo 27. Okt 2014, 18:29

illa "e" inter "b" et "r" interposita bindevokal est, itaque longa esse non potest.
res itidem se habet atqe in forma plena: "laetaberis".
scire iuvat bindevokal esse solere "i", unas ante litteras "nt" apparet "u", ante "r" apparet "e", cf.:

ag-e-re (inf.), ag-e-ris (2. sg. ind. praes. pass.), laudab-e-ris (contra: laudab-i-tur).

in littera "r" respicienda sunt omnia! :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quae syllaba acuenda sit, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Mo 27. Okt 2014, 19:30

Cf. Met. I 563 ... tuebere quercum
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 95 Gäste