Tu mihi sis praesto Pieris alma velim
Primus ego referam miracula nullius ore Ante relata: bonae laudis id esse reor
Dacia quas genuit nymphae sibi vellere cunni Ausae sunt contra fasque decusque pilos
Quae quoniam multis res visa est digna relatu Aonides teneor spe fore ut orsa iuvent
Iura pudicitiae castissimus ille Marinus In priscum voluit restituisse decus
Nam, quoniam castis non iam vacat esse puellis Et sua quaeque foras prodere membra studet
Regia lex lata est ne cui nudae ire liceret Per medium populo conspiciente forum
Has tamen extimulat peccandi effraena cupido; Peccant in legem iudicii absque metu
Sed rex inclemens ursoque ferocior omni Et, quas unda ferit, cautibus asperior
Dentibus infrendens vehementem exardet in iram Confestimque reas ante tribunal agit
Culpa puellarum plectenda est morte, Marine! Dacicus unanimi voce popellus ait
Haec sensim moritur palo per viscera adacto Qui silvas celebrant illa fit esca lupis
Hanc gladio perimunt, elisis faucibus illa Infelix alta de trabe pendet onus