Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Sa 30. Aug 2014, 13:36

marcus03 hat geschrieben:Tempora linguaeque mutantur et leges in illis ! ;-)



de hac disputatiuncula a nobis alio loco incohata pauca verba mihi liceat facere. scio te linguam Latinam unice amare. sed nonne linguam Latinam amas eam ipsam, quam veteres nobis reliquerunt? nonne eam ideo amas, quod ea est, quae est. quod si ita non est, i nunc ("nur zu" - semper ironice :-D ): tuam ipse finge linguam, quam tuo arbitratu conformes mutesque. hoc autem ipsum proprium atque peculiare linguae Latinae est, quod post Ciceronianam Vergilianamque aetatem mirum in modum mutari desivit - an dicam: desita est? verba semper novanda fuisse semperque esse apparet - tempora enim mutantur, cum temporibus res, cum rebus verba -, sed hoc minime pertinet ad ipsam linguae naturam indolemque. eo autem ipso, quod lingua Latina progredi desiit - quo a ceteris omnibus fere linguis differt -, effectum est, ut aeterna et - sit venia verbo - supertemporalis fieret temporaque ipsa quasi vinceret atque superaret. hanc autem ipsam ob causam lingua Latina usis per plus dua annorum milia cum doctissimo quoque homine cum summisque litterarum luminibus, quae sunt innumerabilia, tamquam cum aequalibus conloqui nobis licet. res unica, singularis, incredibilis! hanc autem gazam atque thesaurum, quem gratis a maioribus accepimus quemque ne frustra dederint curandum habemus, quis amittet scienter nisi qui sit barbarus? ;-)

in libro satis lepido, qui inscribitur "LIBER TIBIFAS" (cf. viewtopic.php?f=18&t=38742) haec sententiola mihi perplacuit:
lingua latina non mortua, sed congelata est

neque minus pulchre hoc loco Aloisius Miraglia Italus omnium Latinissimus de illa re disserit:
https://www.youtube.com/watch?v=_OyhWKTmJBo
audi praecipue a 2:22: "quia nos loquimur semper de Latinitate viva, quae iunctura mihi minime placet ..." hoc loco etiam de studiis, quibus Vulpius noster (necnon ego interdum) sese dare solet, multa verba fiunt (quod cum ei iam dixissem, eum aegre non ferre exploratum habeo :-)) sed maxime agitur de emolumento maximo, quod positum est in ipsa immutabilitate et constantia linguae Latinae.
spero me neminem his locis iterum allatis nimio taedio affecturum esse.
bene vale! :-)
Christianus
Zuletzt geändert von ille ego qui am Sa 30. Aug 2014, 14:48, insgesamt 2-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6957
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Sa 30. Aug 2014, 13:45

maxime audi inde a 7:26 de illo sermonis Romani emolumento!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6957
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Sa 30. Aug 2014, 13:59

nescioquis homo otiosus acroasin Aloisianam litteris consignavit ;-)

http://it.allreadable.com/d3797OyA
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6957
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Sa 30. Aug 2014, 15:42

Medicus noster Domesticus privatim me docuit nexus efficere eos, qui non modo ad certam aliquam pelliculam ferant, sed etiam ad certum pelliculae locum atque tempus. en igitur nexus melioratos:

I. https://www.youtube.com/watch?v=_OyhWKTmJBo#t=2m22s
II. https://www.youtube.com/watch?v=_OyhWKTmJBo#t=7m26s

:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6957
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Beitragvon ThomasVulpius » So 31. Aug 2014, 18:33

Ego moderinsta non sum, sed Graecista. :smile:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Beitragvon marcus03 » So 31. Aug 2014, 18:49

Te modernum/modernisticum graecistam appellarem, cui nihil ineptiarum carceris alienum est. ;-)
Et quosdam "ludos Graecos" cum Uta tua ludere videris. :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11585
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Christianus purista Marco modernistae s.p.d.

Beitragvon ThomasVulpius » So 31. Aug 2014, 19:43

marcus03 hat geschrieben:Te modernum/modernisticum graecistam appellarem, cui nihil ineptiarum carceris alienum est. ;-)
Et quosdam "ludos Graecos" cum Uta tua ludere videris. :lol:


Cum Utā, quae Iudaea est, non in ludis Graecis, sed Hebraeis versor. Qui autem ludi non sunt obscaeni, sed religiosi. Ea enim vespere diei Veneris (Hebraice: עֶרֶב־שַׁבָּת

‛aeraeb-šabbåt) candelas incendere et deum Iahvem Hebraice adorare solet. Tum caput ricā operit et in religione neque in rebus obscaenis versari solet.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste

cron