Dē calamitāte *apombrotēricā

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Dē calamitāte *apombrotēricā

Beitragvon ThomasVulpius » Do 28. Aug 2014, 16:22

I. Eī, quam nōminātim appellārī fās nōn est, nōn iam faveō, quod annō bis mīllēsimō octāvō post Chrīstum nātum sīve annō bis mīllēsimō septingentēsimō sexāgēsimō prīmō post urbem conditam mē interficere cōnāta est.

II. Sed nunc tantopere aegrōtat, ut valētūdinem magīā recuperāre velit. Atque ad valētūdinem recuperandam eī magus ascīscendus est, quī prō hōc officiō magnam pecūniam accipiat. Quam quod ea – scītis, quam nōminem – nōn habet, pecūniam necessāriam ā mē acceptūram sē esse spērat neque tamen adhūc accēpit.

III. Sed ut ad pecūniam dandam addūcar, ea – scītis, quam nōminem – magīam adhibēre vult, ut animus meus amōre afficiātur. Ad mē incantandum eī opus est imāgine meā. Sed quod egō *phōtographārī nōlō, ea amīcissimam suam, quācum in rēbus *esōtericīs versātur, ēmīsit, ut mē per urbem ambulantem sequerētur et clam *phōtographāret. Quam rem egō iam suspicāns, cum amīcissima eius appropinquāret, aufūgī.

IV. Nē iterum īnsidiās intrem, cum forās ēgredior, *apombrotērium sīve umbellam mēcum habēre soleō. Cum hōc īnstrūmentō in urbe spatiāns in eam, quam nōminātim appellārī fās nōn est, incidī. Quam oculīs ācribus aspexī, paullulum dubitāvī, *apombrotērium pandī, caput meum operuī, aufūgī.

V. Eā calamitāte *apombrotēricā cum deae magnae atque trifōrmis dēscēnsionem sīve incarnātiōnem (Sānscriticē: trimūrtyā mahādevyā avatāraḥ)1 affēcissem, statim ad Ūtam, quae nōn sōlum dominātrīx mea nova vērum etiam hariola est et chartīs rēs futūrās providēre scit, mē contulī eamque chartās īnspicere iussī, ut, quid dea Durga dē hāc concursiōne sentīret,2 cognōscerem.

VI. Quamquam egō fēminam terminālem – scītis, quam nōminem – calamitāte *psȳchologicā afficere difficile esse exīstimāram, tamen Ūta dēscēnsiōnem graviter tulisse mē pecūniam prō auxiliō magicō solvere nōlle cōnfirmāvit. Quia ea – scītis, quam nōminem – Ūtam eā Āfricae magīā ātrā, quae „Voodoo“ vocātur, effascināvit, coniūnctiō inter animam suam et Ūtae *esōterica intercēdit, ut Ūta eius, quam nōminātim appellārī fās nōn est, paene cōgitātiōnēs cognōscat. Ūta „ea“ inquit „tē ut prīncipem et servātōrem celerī gradū appropinquāre, sed tum aliā viā aufugere vīdit. Ea cōgitāvit: Cūr ille tam male mē tractat neque malae valētūdinis meae ratiōnem habet neque mē adiuvat?“ Praetereā Ūta eam – scītis, quam nōminem – necāsse vaccam, ex quā lac recipere vellet, et nunc lac sibī deesse mīrārī dīxit.

VII. Quid multa?3 Ab eā – scītis, quam nōminem – amārī cupiō, sed eī īdem mōrēs sunt ac vīperae venēnātae. Ad quam sī propius accēderem, mordērer et venēnō obīrem. Praetereā ea – scītis quam nōminem – *abstrāctrīx vīrium mentis4 est et magīā ātrā vītam meam gravibus cāsibus afficere atque in ruīnās agere studet, ut multīs iniūriīs affectus īrā dīrumpar et quam maximam vim mentis generem, quam abstrahat et quācum vītam suam prōdūcat. Quia eam, cum inter5 incarnātiōnem quīntī decimī saeculī – eō tempore egō quidem eques eram, ea autem hamaxobia6 – nōn servāvī, cum in cellā īnfimae arcis meae ā daemone, quem māgīā ātrā ex īnferīs excitāsset, constuprāta esset, idcircō sescentōs iam annōs per7 omnēs incarnātiōnēs mē sequitur et omnimodīs excruciāre atque interficere cōnātur.

VIII. Quāpropter eam quam prīmum gravī atque diūtinō morbō moritūram esse sperō. Tum enim mē amābit. Nam sine mē, quī dēscēnsiōnis deae Durgae dīmidiam animī partem in mē gerō, ea – scītis, quam nōminem – post mortem ad prōvinciam ulteriōrem nōn perveniet, sed in limbō, quī inter mundum nostrum et loca ulteriōra est, haerēbit. Hōc in *praestōlātōriō8 morāns taediō afficiētur et ad domum meam sē cōnferet, ubī lārva aderit. Tum rēs dēpellentur et aliīs locīs atque anteā erunt. Armāriōrum forēs et aperientur et claudentur. Āēr tremere incipiet atque eius – scītis quam nōminem – fōrma adumbrābitur. Eius vōcem audiam. Quae rēs mihī nōn afferet dolōrem, sed quandam incrēdibilem voluptātem.






--------------------------------------------------------------------------------


1) trimūrtyāḥ + mahādevyāḥ = trimūrtyā mahādevyāḥ
mahādevyāḥ + avatāraḥ = mahādevyā avatāraḥ
2) cf. CIC. Catil. 1,32 sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cuiusque, quid dē rē pūblicā sentiat.
3) cf. MBS § 409,3k
4) „astral vamipre“
5) cf.) MBS § 201,14b
6) „gipsy“; ἁμαξόϐιος living in waggons, as nomad tribes do
7) cf. MBS § 201,19
8) „waiting hall“
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 81 Gäste