interpresque Theodiscus nascitur Hammoniae.
De vita decessit a.d.V Id. Iun. anno MCMXIII Tubingae, qua in urbe artem rhetoricam docuerat.
Studuit inter alios apud illum Brunonem Snell et Martinum Heidegger.
Philologus id studuit,ut probaret fabulas antiquas de deis et Dei historiam in Testamento Novo descriptam
magni esse momenti in veritate et pace inquirenda.
Ulixem revera heroem non esse dixit, sed pacis amantissimum, qui a caedibus abhorruisset et
bellum Troianum omni modo prohibere voluisset. Cuius quidem consilium ad irritum esse redactum.
Jens librum composuit, in quo partes illius Judae, qui Iesum prodidisse fertur, aliter iudicat ac plurimi ceteri (Causa Iudae).
Sentire vitam esse non infinitam vitae est ipsius. Quod vita est terminata, nos incitat ad die utendo.
Illi,qui terrae hiatui appropinquat, mora necopinata et sua sponte non interposita, vitam servare potest.
Non homines bonae voluntatis, nos saepe contumeliis affecti, adhuc adsunt.
Nobis timorem inici non sinimus.
Positio nostra est modesta, sed efficax in omne tempus.