Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MMCCXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 2. Aug 2023, 01:54

Vincit apud Cannas Romanos Hannibal hostis:
Haec fera te, consul, proelia, Paulle, necant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMD annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 2. Aug 2023, 10:41

Tradita sunt uictis a Graecis arma Philippo:
Omnis oboediuit Graecia deinde duci.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 3. Aug 2023, 03:46

Coepit iter per aquas ingentes nauta Columbus,
nec sciit, ad quod tunc classis litus itura foret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCCXLV annos

Beitragvon marcus03 » Do 3. Aug 2023, 12:16

Marcus Aurelius imperator Romanus et philosophus Stoicus cum Commodo filio
ad expeditionem Germanicam secundam faciendam proficiscitur.
Illud gerens bellum periit a.d. XVI Kal. Apr. anno CLXXX apud Vindobonam annos LXXXVIII natus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCVI annos

Beitragvon Tiberis » Do 3. Aug 2023, 17:44

Vindobonae moritur Laurentius Haschka poeta,
hymnum qui primum Caesareum pepigit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc XCI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 4. Aug 2023, 14:04

Guillermo Mordillo delineator scurrilis Argentiniensis nascitur Bonaeropoli.
Animam efflavit a.d. III Kal. Iul. anno MMXIX Palmanovae.

Nostine, quid intersit inter hominem et bestiam? Lingua quidem.
Bestiae numquam ineptiunt.

Mundo creato Deus virum et feminam creavit.
Hilaritatem invenit, ut prohiberet, ne id, quod creavisset, interiret.

Si omnino beatus essem, me scurram esse opus non esset.

Hilaritate carens mortuus essem. Quae mihi remedio est timoris.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCLIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 5. Aug 2023, 09:09

Cadmogenae Sparten ad Leuctra phalange nouata
ut Sparte, superant, sit minus inde potens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCLXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 5. Aug 2023, 21:10

Qua cecidere niues Sextili mense repente,
fiunt templa pia matre iubente Dei.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXX annos

Beitragvon Zythophilus » So 6. Aug 2023, 07:08

Nauibus est aptata canalis aperta per Isthmum,
ut breuius faceret per mare classis iter.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCV annos

Beitragvon marcus03 » So 6. Aug 2023, 14:54

Andy Warhol artifex, pellicularum confector, editor, artis conditor novi generis Americanus
nascitur Andrew Warhola Pittsburgi .
Decessit a.d. VIII Kal. Mart. annos MCMLXXXVII Neoeboraci.
Si operans nullam quaeris pecuniam, dicas opusst artem esse, quod agas;
Si quidem pecuniam quaesiveris, dices id, quod agas, rem esse omnino aliam.

Semper dicunt omnia mutatum iri tempore progrediente, sed revera omnia nobis ipsis sunt mutanda.

Nonne vita est series imaginum, quae mutentur, dum repetuntur?

Numquam adhuc offendi, quem pulchrum non esse dicerem.

Coitus et convivia res sunt unicae; in quibus ipsi adesse debeamus.

Nil refert,quis sis, refert, quem te esse putent.

Homines oculis amore capi oportet clausis.

Mortem non metuo; adesse quidem nolam, cum aderit.

Ceterum censeo quemlibet erga quemlibet lepidum esse oportere.

Ubi primum rem quandam cupere desieris, tibi continget.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXVIII annos

Beitragvon Tiberis » So 6. Aug 2023, 23:49

Parvulus qui dictus erat puellus
edidit stragem novam Hiroscimanis.
Hoc scelus cunctis populis in aevum
sit documento.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MCMVI annos

Beitragvon Zythophilus » Di 8. Aug 2023, 07:21

Traianum rapida consumpsit morte Selinus,
Parthica cum nuper proelia facta forent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Di 8. Aug 2023, 14:03

Dustin Lee Hoffman actor, scaenarum dispositor, pellicularum confector Americanus
nascitur in Urbe Angelorum.
Innotuit pelliculis, quae inscribuntur DIE REIFEPRÜFUNG, KRAMER GEGEN KRAMER, RAINMAN.
Duabus pelliculis sibi peperit praemium, quod OSCARIUS appellatur.

https://www.youtube.com/watch?v=nkXyreJV604

Bellum Vietnamense mendacio coepit.

Vir quisque feminam eo ducere potest, quo ea se ire vult.

Potentia capior, physicae et paranoias potentia.
Potentiam desideramus, quod animus substituitur illa.

Verba mea ultima? Decedere olim volam ioco cum bono.

Histrionem esse fuga ultima. Quod imo in pectore imaginaris, experiaris et hominem horribilem fugas licet, qui fueris ipse.

Puellae annos XIII ad XIX natae sunt eae, quae plus noverunt de pillula, quam earum matres noverant
de partu.


https://de.wikipedia.org/wiki/Dustin_Hoffman
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXX annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 9. Aug 2023, 06:24

Armis Caesareis uinci, Pharsale, senatum,
cum fera sint prope te proelia facta, uides.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 9. Aug 2023, 17:41

Ioannes/Jean Piaget biologus et praecursor psychologiae cognitivae et epistemologiae geneticae Helveticus nascitur Novicastri.
Obiit a.d. XVI Kal. Oct. anno MCMLXXX Genavae.


Eruditio scholaris maxime id studeat oportet, ut viri et feminae creentur,
qui nova facere possint nec repetant tantum, quod proavi iam fecerunt.

Quomodo nos mente adulta praediti scire possumus, quid animum pueri aut puellae inflammet?
Si hoc sequeris cogitatum, aliquid novum invenias licebit.

Magistros se ut oratores gerere desinere velimus, qui contenti sint solutionibus praeparatis
tradendis. Magistri potius esse oportet cogitationes subitas proferre, quibus mens iuvenalsi incitetur.

Si quid puerum aut puellam doces, eos privas facultate, ut illud inveniant ipsi.

Quod videmus, eo mutatur, quod scimus. Quod scimus, eo mutatur, quod videmus.

Cogitare non potui non cogitans.

Intelligentia est illud, quo utimur necientes, quid sit agendum.

Ut idem cogitatum aliis exprimere verbis, scientiam humanam esse navam.


https://de.wikipedia.org/wiki/Jean_Piaget
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 42 Gäste