Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc DCCCLXXI annos

Beitragvon Zythophilus » So 23. Jul 2023, 07:47

Accipit ossa trium gauisa Colonia regum,
Caesare quae ueniunt dona ferente pio.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc II annos

Beitragvon marcus03 » So 23. Jul 2023, 16:02

Steven Weinberg physicus Americanus obit Austini annos LXXXVIII natus.
Optime meruit de theoria particularum.
Innotuit libro, qui inscribitur PRIMA MINUTA TRIA, in quo cosmogenesin describit.

Studium universi intellegendi inter res est paucissimas, quod vitam humanam extollit ultra mimum
eam afficiens tragodiae lepore.

Puto religione damnum effectum esse ingens - non solum in religionis nomine, sed revera religione ipsa.

Cum aut sine religone homines probi res bonas parerent et mali malas.
Sed ut fieri potest, ut homines probi facinora committant, religione opus est.

Quo plus universi intelleximus,eo inanius esse nobis videtur.


https://de.wikipedia.org/wiki/Steven_Weinberg
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 25. Jul 2023, 07:54

Constantine, dicant Romae tibi, magnifice, arcum,
ciuibus ut fiant signa uidenda tuis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 25. Jul 2023, 14:00

Elias Canetti scriptor Bulgaro-Britannicus nascitur in oppido Russe in principatu Bulgariae sito.
Obiit a.d. XIX Kal. Oct. anno MCMXCIV Turici.
Anno MCMLXXXI praemio affectus est Nobeliano.

Ignavus, vere ignavus nemo est nisi qui recordationes timet suas.


Dies distinguimur, sed nocti nomen est unum tantum.


Quam saepe dicamus opus est, quid simus, quoad simus illud?


Perdifficillum est plus non dicere quam quod dicere velimus.


Qui parum novit hominum, mox nullos noverit nisi diabolos.


Adhuc numquam de ullo audivi, qui potestatem aggrediens sibi non cupit eam.


Ex eo, quod legisti, pendet, quid sis.


Ne oblitus sis te nonnullis tam stultum esse quam stultus tibi!


Nullus est dolor, qui superari non possit, nihil est infinitum nisi dolor.


Nulli credideris, qui verum semper dicat!


Licet non semper momenti sit, quod cottidie cogitas, tamen maximi est momenti,
quod cottidie non cogitasti.


https://de.wikipedia.org/wiki/Elias_Canetti
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 26. Jul 2023, 15:28

Sir Michael Philip „Mick“ Jagger musicus, cantor, canticulorum auctor Britannus nascitur Dartfordi.

Animo levatus sum, quod nunc feminas non iam invenio sub lecto versantes meo.

Tempus neminem manet, te quoque non manet.

Quod diurnarii scribunt, homines magis commovet mea vita vera.

Ne amiseris, quod desideras. Quo amisso et mente capieris.

Quod erat, locus est mirificus. Illud nec oblivsici nolo nec me paenitet neque eo captus teneri volo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 27. Jul 2023, 09:59

Hilde Domin scriptrix et poetria lyrica Theodisco-Iudaeica nascitur Hildegard Dina Löwenstein Coloniae.
Obiit a.d. X Kal.Mart. anno MMVI Heidelbergae.
Innotuit carminis similiter non cadentis.
Artificis nomen olim duxit ab insula Rei Publicae Dominicanae, in qua vixerat annos XIII exsul
ex anno MCMXL.
Eodem die Angliam reliquerat ac ille Stephanus Zweig

Locus tuus est, ubi oculis aspicieris. Ubi oculi inter se conveniunt, ibi nasceris.

Carmen est res fluens ad commorandum adducta, momentum perpetuatum.

Fortasse nihil a nobis positur, dum in terra versamur, nisi ut efficiamus, ut os aliquod fulgeat,
dum fiat perspicuum.

Sum,quae dicam TAMEN, mihi credite! Mihi persuasi illud TAMEN semper fieri posse.


Doctrina
Quicumque viat
paulum nos docet
de nobis ipsis
Doctrina omnium pretiossima
apud morientes
Omnia specula tam clara
ut lacus magnam post pluviam
priusquam dies vaporis plenus
imagines iterum diluat.
Semel tantum moriuntur pro nobis
iterum numquam.

Quid umquam noverimus sine iis
libris certis carentes
in quibus sunt positae,
cum relinquemur.
Illae librae, quibus sublatis
nulli rei est pondus suum
Nos, quorum verba alterum non invenit alterum
id obliviscimur.
Quid de illis?
Quod docuerunt,
repetere non possunt.
Mors aut tua aut mea,
doctrina proxima:
tam clara, tam perspicua,
ut confestim caligo oriatur.

Absolutum
Absolutum quoddam verbum
agitatur in temporis unda
et vertitur
et fertur
aut submergitur.
Diu me mei immemor fuisti.
Iam neminis recordor
nec tui
nec ullius.
Verbum a me ad te traniens,
illud folium, quod agitatur,
de arbore qualibet
in aqua deciderit licet.

https://de.wikipedia.org/wiki/Hilde_Domin
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 28. Jul 2023, 17:12

Ioannes Sebastianus Bach obit Lipsiae LXV annos natus.


Ad honorem summi Dei solius nos pro proximo ex eo doceamus ipsos!

Nihil est aliud, quod tibi agendumst, nisi malleolum rectum momento tangere recto.

Cuius vita artis est, eius vita ars magna.

Fieri potest, ut humilitas et oboedientia se praebent virtutes periculosas.

Musica omni Deus colatur et homines delectentur oportet.
Si Deum modis tuis non colas, musica nil est nisi strepitus et fragor diabolicus.

Quid pulchrius Deus dono det quam ut magistratibus nostris afficiat sapientiae spiritu,
quae omni tempore malum puniat, bonum diligat, per diem noctemque salutem protegat nostram.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 29. Jul 2023, 09:31

Dag Hjalmar Agne Carl Hammarskjöld UNOnis secretarius generalis notus nascitur
in oppido Jönköping in Suescia sito.
Obiit a.d. XIV Kal. Oct.anno MCMLXI aeroplano,in quo cum aliis XV hominibus versabatur,
de caelo in Rhodesia boreali ex causa adhuc ignota decidente.
Cui mortis iam anno praemium Nobelianum ad pacem faciendam pertinens attributum est.

Credere est non dubitare.

Precatio hominis gravissima non victoriam desiderat, sed pacem.

Amicitia verbis non indiget. Solitudo est expers solitudinis metus.

Erga te ipsum severus esse debes, ut tibi ius contingat clementiam erga alios adhibendi.

Cum via quaedam tibi infinita esse videtur et nihil proficit, eo momento ipso tibi cessandum non est.

Benignitas res est simplex: semper aliis adesse, te numquam quaerentem ipsum.

Noli per foramen claustrarium spectare! Portam patefac aut a spectando desiste!



https://de.wikipedia.org/wiki/Dag_Hamma ... d#Ehrungen
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXV et CIL annos

Beitragvon marcus03 » So 30. Jul 2023, 11:46

Wernerus Guilhelmus Venator philologus Theodiscus saeculi vicesimi gravissimus
nascitur in oppido Lobberich.
Docuit Baseliae, Kiloniae Berolinique.
Innotuit opere, quod PAEDEIA inscribitur.
Obiit a.d. XIV Kal. Nov. anno MCMLXI Cantabrigiae.

Maximilianus Hugo Polenz philologus Theodiscus in lucem editur apud Cotbusium.
Obiit Non. Ian. anno MCMLXII Gottingae.
Interpretatus est verba philosophica, edidit Plutarchi Moralia, versatus est in Stoicorum philosophia.
Innotuit libro, qui STOA inscribitur (anno MCMXLII) et HOMO HELLENICUS (anno MCMXLVI)

https://de.wikipedia.org/wiki/Werner_Jaeger
https://de.wikipedia.org/wiki/Max_Pohlenz
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXLIII annos

Beitragvon medicus » Mo 31. Jul 2023, 00:23

Hortus bestiarum Puteus pulcher Vindobonae patefit. Est antiquissimus toto in mundo, qui adhuc invenitur.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CLXXX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 31. Jul 2023, 17:09

Petrus Rosegger scriptor et poeta Austriacus nascitur in Styria.
Decessit a.d. VI Kal. Iul. anno MCMXVIII sua in patria.

Rebus secundis homines seiunguntur, redduntur fratres miseria.

Nemo nisi solitarius silvam inveniet; quam ubi complures intrare temptant, ibi profugit
nihilo remanente nisi arboribus.

Bestiae animus est sensu praeditus ut tibi, bestia gaudio doloreque afficitur ut tu,
bestia propensa est ad studendum ut tu, bestiae vivendi idem ius est ac tibi.

Matri meae nihil erat nisi amor. Quod in me est optimum, ab illa accepi.

Puer aut puella liber est, ex quo legamus et in quem scribamus oportet.

Victoriae magnae animo forti pariuntur, maiores amore, patientia maximae.


https://de.wikipedia.org/wiki/Peter_Rosegger
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXVII annos

Beitragvon Tiberis » Mo 31. Jul 2023, 18:27

Mortuus est Franciscus Liszt, celebratus ubique
qui fuerat cunctis musicus a populis.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MCXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Jul 2023, 22:31

Vincere Thessalicam Saracenis contigit urbem
captaque delerunt moenia deinde feri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCVIII annos

Beitragvon Tiberis » Di 1. Aug 2023, 00:04

Sextiles genuere te Kalendae,
linguam qui insolitissimam creasti
arte, Erneste poeta magne, mira.

https://de.wikipedia.org/wiki/Ernst_Jandl
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 1. Aug 2023, 14:58

Marcus Antonius vir civilis et imperator Romanus sibi mortem consciscit cum illa Cleopatra
anno fere uno post cladem ad Actium acceptam.
Qua re viam patefecit Octaviano ad principatum obtinendum.
In lucem editus est a.d. XIX Kal. Feb. anno DCLXVII vel DCLXX vel DCLXXI a.u.c.

Hoc habeo, quodcumque dedi.
(Sen. de benef. VI,3)

Qualia sunt tua cogitata cottidiana, talis tui animi erit natura.
Animus enim cogitatorum colore obducitur. Quem tum colora continuis cogitationibus similibus his:
ubi vir vivere potest, ibi idem bene vivere potest, si velit.
(versio auctoris)
Morior, moritur Aegyptus mecum.
(versio auctoris)

https://de.wikipedia.org/wiki/Marcus_Antonius
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11537
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 89 Gäste