Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Homo, si beatus est, omnibus adest.
Televisio catena servilis, qua homines moderni ligati tenentur.
Sunt quaestiones, ad quas responsa homines poscunt, sed inveniunt nulla.
Superstitionis est credere illas quaestiones scientia progrediente sublatum iri.
Educatio est se educare, humanitas se scientia excolere ipsum.
Esse, quod intellegi possit, lingua est.
Disputationis cuiusque fundamentum est paratum esse ad patiendum, ut alter dicat victor.
In republica versari semper in eo positum erat, ut sint,quibus potestas sit, quam quidem occultent.
Quo plus temporis praeterierit, eo magis perspicuum erit, quid quaedam res sibi revera velit
Historia mundi est ille liber magnus et obscurus et opus collectum praeteritorum linguis compositum de mente humana, cuius verba intellegenda sunt.
Quaecumque naturae contradicunt, non permanebunt.
Observatio quaeque nova indiget suspicione.
Admiratio ex re necopinata composita est cum quadam voluptate et assentiendi animo.
Mathematicus vir est caecus, qui in conclavi obscuro felem quaerit atram,
quae non adest.
Non species fortissima supererit nec prudentissima, sed potius ea, quae maxime parata est ad mutandum.
Profecto in dubio sum, humanitas sit virtus naturalis an innata.
Numquam ullius amicitiam iunxeris, quem revereri non possis!
Ad summum culturae ethicae gradum pervenimus, cum cognoscimus nos cogitationibus potiri posse.
.Origo nostra omnium malorum fons. Diabolus simiae specie avus est noster
Ecce problema, solutionem quaeram.
Quam cogitatione sincera reperire potes. Nam in mathematica non invenitur illud IGNORABIMUS.
Gravitas cuiusdam operis in re ratione investiganda positi ex eo cognoscitur, quanta opera priora eo reddantur supervacua.
Artem mathematicam agere eo continetur, ut casum singularem reperiamus,
qua omnia contineantur ad eum reddendum communem.
Sapiens nullum aestimat ludum, in quo fortuna regnat.
Quod ne ammittas, non times, te possidere nec desiderare tibi numquam persuasisti.
Incitamentum est pulchritudo in motu versans.
Homo summa misericordia plenus homo est optimus
Ea, ad quam rerum naturae investigatio posteremo spectat, veritas est.
Ea, ad quam postremo spectant artes, voluptas.
Iuvenes recte erudire opus est maius Troiae expugnatione.
Qui Christum habet, habet potestque omnia.
Nullum est dubium, quin docendi et discendi genus vivendi Deo maxime placeat.
Linguae sinceritas et eius forma originalis pulchritudo est.
Liberum esse arbitrium dubitari licet.
Historia Graeca ibi incipit, ubi librorum sacrorum historia finem capit.
O quanto maius est magistrorum munus munere Sisyphi!
Tamen eius labori praemium maius non solvitur!
Non de Deo cogitare debemus, sed a Deo incipientes.
Qui est principium absolutum, post quod nihil peti liceat.
Iustus fide vivit, sed utile est eum conscientiam adicere.
Pulchritudo res est ultima, in qua et veritas et benevolentia positae sunt.
Quo diutius vivimus, eo clarius videmus res omnium simplicissimas esse res vere magnas.
Nihil humani maturescit sine patientiae virtute.
Qui hominem reddere vult meliorem, eum primo reverentia afficere debet.
Tempus pecunia est- vix verba sceleratiora ori humano exciderunt.
Veneno atroci similis ista mentis habitus invasit sanguinem nostrum.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste