Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CLVI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 28. Jun 2023, 14:09

Luigi Pirandello scriptor et dramaticus Italianus nascitur Agrigenti.
Anno MCMXXXIV litterarum praemio affectus est Nobeliano.
Obiit a.d. IV Id. Dec. anno MCMXXXVI Romae.

Heroem esse multo est facilius quam hominem esse probum. Heroem esse semel tantum opusst,
semper hominem honestum.

Vir, qui mala facere non potest, vir omnino non est.

Larvae in regiis non habitant veteribus, latent nobis in ipsis.

Numquam nobis est occasio veri dicendi nisi id excogitamus ipsi .

Qui iniuriam facere non potest, assuefaciendus est ad eam patiendam.

Quaecumque novimus ex filo suspensa sunt tenui: ex iis, quae temporibus experimur certis.

Verum est mare,
veri sunt montes,
verus est lapis,
vera graminis herba,
sed verusne est homo?
Semper persona est indutus,
etsi invitus nec scit.


https://de.wikipedia.org/wiki/Luigi_Pirandello
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CIX annos

Beitragvon Tiberis » Mi 28. Jun 2023, 14:49

Insidiis factis una cum uxore necavit
heredem imperii seditiosa manus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc LXXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 29. Jun 2023, 13:32

Paulus Ernestus Klee pictor et graphicus Helveticus obit in Helvetia.
In lucem editus est a.d. XV Kal. Ian. anno MDCCCLXXIX eadem in terra.

Ars est reminisci rerum perveterum, obscurarum, quarum fragmenta in artifice adhuc vivunt.

Ars non reddit visibilia,sed res reddit visibiles ars.

Facies, quas pingo, veriores sunt iis, quae revera inveniuntur.

Beatus est semistultus, cui omnia bene cedunt fructusque ferunt.

Musicam ante alia amare est infelicem esse.

Nil est tempore absolutum nisi punctum per se mortuum.

Nulla invenitur femina pulchra, omnino nulla, cum numquam certum habeamus liceat
feminam etiam pulchriorem apparituram, quae pulchritudinem prioris contundat omnem.

Motus rerum omnium anima.



https://de.wikipedia.org/wiki/Paul_Klee
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXCV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 30. Jun 2023, 13:37

Bonaventura Vulcanius doctus, interpretator, humanista Flandrensis
nascitur Peter de Smed vel de Smit Brugae
Obiit annos LXXVI natus loco ignoto.
Docuit linguam et Latinam et Graecam Lugduni Batavorum) XXX annos, quibus Hugo Grotius, Daniel Heinsius Petrus Scriverius inter studiosos erant suos.
Versans in lingua Gothorum protulit interpretationem partium illius CODICIS ARGENTEI.
Inter eius opera est liber, qui "De literis et lingua Getarum sive Gothorum" inscribitur.
Ad hoc Arriani Alexandri Magni vitam transtulit typographo suo dedicatam.
Scribae et magistri domestici opere functus est apud familiarem illius Guilhemi Oraniensis.

https://de.wikipedia.org/wiki/Bonaventura_Vulcanius
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCC LXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 1. Jul 2023, 17:41

Gotfridus Guilhelmus Leibniz philosophus,mathematicus, iurisconsultus,historicus, rei publicae consultor in lucem editur Lipsiae.
Obiit a.d. XVIII Kal. Dec. anno MDCCXVI Hannoverae.

Iustitia divina et perfecta nihil est aliud nisi amor sapientiae conformis.

Qui discipulos elementa docuit suos, maiora perfecit imperatore, qui pugnam pugnavit magnam.

Deus innumeros vidit mundos, quos parere potuisset; sed ex iis verum optavit omnium optimum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXVI annos

Beitragvon marcus03 » So 2. Jul 2023, 11:03

Iacobus „Jimmy“ Maitland Stewart scaenarius Americanus obit in oppido Beverly Hills.
Natus est a.d. XIII Kal. Iun. anno MCMVIII Indianae.
Anno MCMXLI praemio est affecto incluto, quod OSCARIUS appellatur, partibus primis in pellicula
FABULA PHILADELPHIANA (NOX ANTE NUPTIAS) optime actis.
Qui inter scaenarios felicissimos habetur in pellicularum historia apparens fere centies in pelliculis vel
televisione.

Mihi persuasi viri partes agere fortissimi non licere animo submisso carentem.
Arrogantia nullius est hominis nisi perditi.

Ne umquam spectatores tractaveris eos, quibus rem vendere velis certam, sed semper socios!

Cum inter nos basiaremus opus erat, Harlow omnium erat optima.

Puto te olim illum fore fortem virum, quem te esse desideraveris.



https://de.wikipedia.org/wiki/James_Stewart
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXII annos

Beitragvon Tiberis » So 2. Jul 2023, 20:34

Fasti mortem obiisse Ferdinandum
Sauerbruch
medicum indicant peritum.
Aegris militibusque vulneratis
spem vitamque novam dedisse fertur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MDCCII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 3. Jul 2023, 12:33

Imperator Constantinus Magnus Solis diem reddit diem festum.
Nullis nisi agricolis operibus fungi suis permittitur ubique imperi.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 5. Jul 2023, 11:17

Barbara Frischmuth scriptrix et interpretatrix Austriaca nascitur in oppido Bad Altaussee.
Inter alia optime meruit de litteris puellis, pueris, iuvenibus dedicatis, qua re sibi praemia compluria peperit.

Mundo non noceat, si paulo plus feminini reciperet.

Scriptor est homo, qui magnam vitae partem in custodia transigit sociis carens et ante
scribendi instrumentum sedens.

Quid e vita tecum auferre poteris nisi risum?


https://de.wikipedia.org/wiki/Barbara_Frischmuth
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XIX annos

Beitragvon Zythophilus » Do 6. Jul 2023, 07:14

Mortuus est praeses Klestilus munere fungens:
Munus conficitur caraque uita simul.

https://www.chronik-obsteig.at/tod-von- ... 20beerdigt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 7. Jul 2023, 14:36

(Sir) Arthurus Ignatius Conan Doyle medicus et scriptor Britannus obit
in oppido Crowborough in regione Sussexiana sito.
Quis est, qui nomen eius cum nomine illius Sherlock Holmes animo non coniungat?
Prima fabula, in qua ille investigator inclutus apparet, anno MDCCCLXVII prolata est.
Quem in LVI fabellis et IV fabulis romanensibus induxit sceleratos convincentem.

Res exiguae maximi sunt momenti.

Nulla re magis decipimur nisi quam facto manifesto.

Ubi primum quod fieri non potest exstinxeris, remanebit, quod verum esse necesse est,
etsi minime versimile esse videatur.

Est modus in decipiendi arte humana.

Vita multo mirior est aliqua res, quam mens humana reperire possit.
Numquam auderemus res excogitare, quae revera ad nullas res pertineant nisi prorsus cottidianas.

Qui fabulas de sceleribus componit se habet similem araneae, quae muscam iam tenet captam,
priusquam reticulo circumtexat eam.



https://de.wikipedia.org/wiki/Arthur_Conan_Doyle
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 8. Jul 2023, 10:42

Ernestus Simon Bloch philosophus Theodiscus nascitur in Ludovici Portu.
Decessit prid. Non. anno MCMLXXVII Tubingae.
Qui innotuit "SPEI PHILOSOPHUS".


Qui sumus? Unde oriundi sumus? Quo vadimus? Quid exspectamus? Quid nos manet?

Desiderium mihi unica virtus honesta esse videtur humana .

Si sperare desinemus, certe veniet, quod timemus.

In sperando omnia sunt posita.

Unde quidem supersitio oriunda est, ut veritas viam sibi factura sit ipsa.

Nullum recordandi genus tam frugiferum est quam illud, quo simul
admoneamur de iis, quae adhuc sit agenda.

Nemo nisi atheus Christianus sit licet bonus, nemo nisi Christianus bonus atheus.

Tempus rebus gravidum est novis, quas parere non potest.

Spes omnino non esset spes, nisi decipi posset.

Tempus ex eo tantum cognoscitur, ut aliquid eveniat, et ibi tantum, ubi aliquid evenit.

Plerique ignaviores sunt ad malo faciendum,infirmiores ad bonum efficiendum.

Admiratio sui vestimentum est ultimum, quod exuit homo.


https://de.wikipedia.org/wiki/Ernst_Bloch
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLVII annos

Beitragvon marcus03 » So 9. Jul 2023, 12:12

Johanna Henrietta Schopenhauer, scriptrix Theodisca. et mater illius philosophi nascitur Gedani.
Obiit a.d. XVI Kal. Mai. anno MDCCCXXXVIII Ienae.
Eadem est mater scriptricis Adelae Schopenhauer.
Numquam audivi duos fuisse homines summi ingenii ex gente una oriundos.

Res vitae omnium difficillima est efficere, ut cor et mens opus perficiant commune.

Cum salicum pollen in vallem devolabit, cum vere decedam te basians ultimum.


https://de.wikipedia.org/wiki/Johanna_Schopenhauer
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCLXVI annos

Beitragvon Zythophilus » So 9. Jul 2023, 16:53

Pragae pontis opus Carolo coepere iubente
et post sex stat adhuc saecula in amne cito.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 10. Jul 2023, 12:16

Nikola Tesla inventor physicus, machinator Croaticus nascitur Smiliano.
Obiit a.d. VII Id. Ian. anno MCMXLIII Neoeboraci.
A quo autocinetum electricum TESLA nomen ducere constat.

Quod adest, vestrum est, sed quot erit, cuius causa operatus sum, meum est.

Cerebrum meum receptor tantum est, in universo nucleus versatur, ex quo scientiam,
robur,inspirationem accipimus.

Virtutes et vitia nostra inseparabiliter inter se coniuncta sunt ut robur et materia.
Quae si seiunguntur, homo non iam extat.

Quod alter appellant Deum, leges physicas appellat alter.

Natura eundem exitum efficere potest multis modis.

Non sollicitor, quod mihi subducunt, quod excogitavi. Sollicitor, quod iis nulla sunt cogitata propria.

Solus sis! In quo latent, quae reperientur. In solitudine cogitationes subitae nascuntur.

Vita formula est manebitque in omne tempus, quae solvi non possit, sed continet certa



https://de.wikipedia.org/wiki/Nikola_Tesla
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 48 Gäste