Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc XLIX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 13. Mär 2024, 11:35

Ivo Andrić scriptor, legatus, vir civilis Iugoslavicus obit Belgradi.
Natus est a.d. VII Id. Oct. anno MDCCCXCII media in Bosnia.
Litterarum praemio Nobeliano affectus est anno MCMLXI.
Innotuit trilogia Bosnica. Praeter fabulas et carmina composuit, quae primum anno MCMXXII
prolata sunt in volumine, quod inscribitur POESIS CROATICA.

Omnes homines tam mali non sunt, quam eos esse cogitat homo malus.


Quod aut fieri aut non fieri potest, postremo semper parebit ei, quod necesse est.

Omnia, quae inveniuntur in vita e.g. verbum quoddam, risus quidam lenis, quod dono damus alteri,
sunt pontes.

Ex rebus omnibus, quas exstruit homo, nulla invenitur melior et pretiosior pontibus.


https://de.wikipedia.org/wiki/Ivo_Andri%C4%87
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11498
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 14. Mär 2024, 15:45

Albertus Einstein physicus Helvetico-Americanus in lucem editur Ulmae.
Obiit a.d. XIV Kal. Mai anno MCMLV Princetonae. Cui et civitas erat Prussica annos XX ab anno MCMXIV.

Ante annos XXV cum Isaaco Newton, Ioanne C. Maxwell, Nielso Bohr, Wernero Heisenberg creatus est
physicus omnium temporum gravissimus.
Relativitatis theoria reperta physicae novam patefecit viam in rerum natura explicanda et intellegenda.


Sunt duo tantum genera vivendi, alterum: quasi nihil sit miraculum, alterum: quasi omnia sint miracula.


Prudens est ille, qui difficilia verbis quam simplicissimis usus exprimit.


Nati non sumus, ut homines reddamur felices et efficaces, sed pretiosi.


Res omnium optimae sunt non eae, quas pecunia comparari liceat.

Id studere, ut fieri possit, ut suum cuique tribuatur, vitae pars est pretiosissima.


Spectandi et intellegendi gaudium donum pulcherrimum est, quod naturae nobis tribuit.


Id stude, ut accipias, quem ames, aliter amare debes, quem accepisti
.

Ubi amor, ibi nullum onus.


Quod in universo vivimus amanti, res omnium gravissima est, quam cognovi.


Deus casu utitur, ne cognoscatur.


Beatitudo est id, quo efficitur, ut dulce rideamus, quo metus, sollicitudo, animus incertus depellantur, quo pace afficiamur interiore.

Si beate vivere vis, vitam coniunge cum eo, quod petis nec cum hominibus aut rebus.


Aliorum felicitate gaudentes felices reddimur ipsi.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11498
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCLXXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 14. Mär 2024, 17:20

Qui cecinit gestas Caroli res uitamque potentis,
magnus uti fieret rex, Eginhardus obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 14. Mär 2024, 19:57

Eginhardus me discipulo in schola lectus est anno quarto linguae Latinae discendae exeunte.
Anno post BELLUM GALLICUM legi mos erat. Quo anno exeunte et Naso in tabella erat auctorum
legendorum. Tum quidem pubertas, quae nominatur, obstabat, ne fructum ex his auctoribus capere
possemus maiorem magistro saepe desperante, cuius partes tum agere non voluissem.
Mihi interdum dolori erat magno videnti, quam id studeret, ut superesset disciplinae.
O qui annus illi magistro scholaris horribilis!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11498
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 15. Mär 2024, 07:56

Terribiles mensis demittit Martius Idus
Caesareamque animam turba maligna rapit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CIV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 15. Mär 2024, 08:44

Clementem Mariam reuocat Deus in sua regna:
Carus Varsouiae Vindobonaeque fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXVII annos

Beitragvon mystica » Fr 15. Mär 2024, 09:35

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc CXCIV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 15. Mär 2024, 12:38

Paulus Iohannes Ludovicus Heyse scriptor et interpres Theodiscus nascitur Berolini.
Decessit a.d. IV Non. Apr. anno MCMXIV Monachii.

Qui appellatus est poetarum Monachensium princeps.
Ille Theodorus Fontane eum duxit dignum, a quo eius aetas nomen duceret suum.
Adhoc erat convivator inclutissimus, qui multas coluit amicitias.

Anno MCMX primus auctor Theodiscus litterarum bellarum praemio affectus est Nobeliano.


Nulla re nisi una beamur omni tempore : agere id, ad quod nati sumus.


Qui alios beare speratur, ipse beatitudinis capax ist opus est.


Ambitio nihil est nisi genus praecipuum felicitatis desiderii humani cómmunis.


Si tibi non est gaudium tui, et mundus tibi non erit gaudio.


Esne iam bonus, cum tibi sit fides quaedam?
Diabolus atheus certe non est.

Nonnullus vir magnus sibi numquam credidisset, si amici boni eum non invenissent.


Amor iura non tribuit nisi si ad se respondetur. Amor melior ius tribuit melius.


Licet amor meus delectet amicos, odio meo perfruor mihi ipsi soli.




https://de.wikipedia.org/wiki/Paul_Heyse
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11498
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 16. Mär 2024, 12:14

Jerry Lewis comicus, actor, cantor, pellicularum confector, scaenarum dispositor Americanus
Joseph Levitch nascitur Newarki
Decessit a.d.XIII Kal. Sept. anno MMXVII in urbe Las Vegas.
Cum illo Dean Martin annos X in scaenis et pelliculis.

Praefecti sunt homines, quibus sero adesse liceat non desideratis.


Hilaritate usus facillime feminas pellicere potes, nam feminae plurimae libenter rident,
dum basiare incipiant.


Vir quisque feminam ex capite dolentem permutat femina, quae efficit, ut ex capite labores


Ut feminae prudentiores sunt viris, tamen ea de causa culina non redditur munda.


Feminae, quae variationem diligunt, pugili nubant oportet. Qui enim post certamen quodque alius est
speciei.


Vir beatus habet salarium Americanum, villam Anglicam, uxorem Iaponensem coquumque
Sericum.
Vir miser habet uxorem Americanam, villam Iaponensem, coquum Anglicum, salarium Sericum.

Nulla re magis perterremur nisi cum patruus, cuius erimus heredes, pecuniam petit a nobis.


Id, quod sequitur amorem liberum, in vico Ilicum Aquifoliarum Silvae, adeo progressum est,
ut his diebus homo quisque nominetur nobilis, qui originem probare possit usque ad patrem suum.


https://de.wikipedia.org/wiki/Jerry_Lewis
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11498
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCXLIV annos

Beitragvon marcus03 » So 17. Mär 2024, 11:01

Marcus Aurelius imperator Romanus et philosophus Stoicus animam efflat Vindobonae
In lucem editus est a.d. VI Kal. Mai anno CXXI Romae.

Homo quisque tanti modo pretii est, quanti sunt res, quae sibi cordi sunt.

Iam nunc tibi eo modo vivere licet, quo vixisse moriens voles.


Vita est ea, quam reddit cogitatio nostra.


Opiniones praeiudicatas dimitte! Quibus depositis servatus eris.

Quod est munus tuum? Esse hominem bonum.


Vivendi ars magis luctando continetur quam saltando.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11498
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 17. Mär 2024, 18:32

Sarkander.png
Te uenerantur in hoc, Sarcander sancte, sacello.
quem manus occidit ui scelerata fera.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMLXXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Mär 2024, 07:20

Gaius, cui caligae nomen tribuere, fit unus
Caesar et imperium tunc male sanus habet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 18. Mär 2024, 12:17

Ericus Fromm psychoanalyticus, philosophus, psychologus socialis decedit in oppido Muralto in
Helvetia sito annos LXXIX natus, die quinto ante diem natalem.

Qui favit socialismo humanistico et democratico. Inter viros saeculi vicesmi acutos numeratur
gravissimos, quod ad religionum psychologiam et societatem critice iudicandam pertinet.

Innotuit libris inclutis, qui inscribuntur POSSIDERE AUT ESSE et AMANDI ARS,
De cuius cogitatione et extra eius disciplinam disputatur.

Qui sum,si sum, quod habeo amisso, quod habeo?


Amor proles libertatis, numquam si in dicione sum aliorum.


Maior hominum pars amoris problema ducunt imprimis problema, quod eo continetur,
quod ipsi amantur pro amando et facultate amandi.


Scire incipimus, cum cognoscimus ea, quae percipiamus, esse incerta,
et delemus, quibus decipimur i.e. spes vanas et irritas.


Amor non est exitus satisfactionis per coitum partae, sed beatitudo ex coitu oriunda.
Vel scire, quae nominatur ratio coeundi, exitus est amoris.


Fide sublata homo redditur sterilis, desperatus, timidus, qui timor naturam suam penetrat intimam.


Ut amorem sentire possimus, sentire opus est, quo simus animo, cum alter ab altero separatus est.

Studium flagrans, quod veritate caret, caecum, veritas, quae studio caret, impotens,

Beatitudo non est donum divinum, est fructus, quem capimus ex animi habitu.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11498
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Mär 2024, 18:07

Fida Valentina est martyr gauisa corona,
siluesterque tenet mortua membra locus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 19. Mär 2024, 10:43

Pontifici est elephas datus Indicus Hanno,
sed fuit huic breuior tunc ibi uita ferae
.Maxima in urbe Petri periit fera principis Hanno
inque sacro monstri membra sepulta solo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 46 Gäste