Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Si mihi duo aut tres sunt, sed quid dicam, si mihi unus est tantum, erga quem infirmae, miserae,
animo acerbissima paenitentia afflictae esse mihi licet quique me dolore afficit iis ex causis,
tum demum sum dives.
Homo erat et artifex conscientia scrupulosa, ut et ibi vigilans esse non desiit,
ubi ceteri, surdi, se tutos esse iam putabant.
Credo mundum auxilio esse. Aliquo modo, per aliquid, necopinato, simpliciter, misericorditer.
Interdum salus quidem eodem fere dolore est ac dolor ipse.
Si te appellare possum, te novi.
Victoriae et rerum publicarum eversiones ex consiliis providentiae infinitis proveniunt.
Contra quae nobis non renitendumst.
Telis utimini! Heu, quam male telis utimini!
Si quis officinam se carere non posse putet, ea officina false est instructa.
Qui de futuris non deliberat, ei nulla erunt futura.
Res bonas in mentem venire praestat multis.
Quo robore quiddam sit, quod sentimus, ex iis cognoscitur,
ad quae profundenda parati sumus.
Si autem feminam viro, quem vere non amet,
nihil denegat, coniugium recens mox obumbrabitur.
Qui amore capitur, ei obnoxius est.
Qui si adest, nobis semper est gratus. Non refert, nos necaturus sit an non.
Iustitia machina est, quae ultro movetur, ubi primum semel incitata est.
Providentia nobis manum non porrigit bis.
Idealismus eo magis augetur, quo longius abest a problemate.
Qui scit, quatenus progredi sibi liceat, semisapiens est.
Si Deus est veritas, quae omnia complectatur,
fieri non potest, ut ad nos sine clementia despiciat,
si nobis constamus ipsis.
Ex sigaris,quae fumant, et componistis, quos diligunt,
et cognoscetis, quales sint animi humani.
Quodcumque naturale non est, imperfectum.
Fors unica est domina universi legitima.
Historia mendacium,quod patimur.
Virum esse civilem ars est et Deo serviendi et prohibendi, ne diabolus huic irascatur rei.
Via certissima ad paupertatem retinendam in eo posita est, ut homo sis sincerus.
Ne inimicum umquam disturbaveris peccantem!
De feminis loqui non decet. Quarum consuetudine uti oportet.
Alexander Magnus, Caesar egoque imperia condiderunt magna. Nobis mortuis non erit amicus.
Christus imperium suum in caritatis fundamento posuit.
Etiamnunc ingens vis hominum sua sponte illius gratia mortem oppeteret.
Fidem non dare facultas fidem servandi optima.
Theologia in religione eundem obtinet locum ac venenum inter alimenta.
Religio res est illa, qua pauperes prohibeantur, ne necent divites.
Amor est animi concitatio, quae universum amovet nihil aliud videndi causa nisi id, ad quod pertinet.
Hoc est animo forti et amori commune: Uterque alitur spe.
Mihi inimicos esse malo amicis dubiosis.
Noctem inter feminam pulchram et caelum caeruleum peragere ea est summa beatitudo.
Feminam, telum, equem mutuos dare non licet.
Qui hominem perdere vult, nihil aliud agat opusst nisi ei permittere, ut agat, quod velit.
Sunt fures, qui non puniantur rem auferentes omnium pretiosissimum: tempus
Qui non contradicit, periculosus non est. Periculosus est, qui ignavior est, ut contradicat.
Quendam oblivisci velle est de eo cogitare.
Nonnullis sunt nomina tria quasi timentibus, ne sibi sit nullum.
Vera liberalitas in eo non est posita, ut plus dono demus, sed ut ad tempus demus.
Plurimi iuventute utuntur senectutem perdendi causa.
Si paupertas est mater scelerum, eorum pater est mentis inopia.
Linguae clavi vel aditus doctrinae nec plus.
Unum ex insignibus mentis mediocritatis est inclinatio perpetua ad dicendum, quod verum non est.
Sunt duo tantum proficiendi genera: virtus propria vel aliorum stultitia.
Puellae pulchrae suis amatoribus male tractatis maritis foedis aut indignis saepe sero satisfaciunt.
Miserumü est sat mentis non habere ad orationem habendam nec sat cognitionem sui ad tacendum.
Terra, in qua una lingua et unus mos tantum inveniuntur, infirma et fragilis est.
Qua de causa advenas cole et arcesse!
Terra, in qua una lingua et unus mos tantum inveniuntur, infirma et fragilis est.
Qua de causa advenas cole et arcesse!
Monarchus sum generis antiqui. Meum erat munus populos meos defendere a viris civilibus.
Omnino nihil est, cuius compendii faciam.
Nesciunt, quantopere hanc amaverim feminam
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 38 Gäste