Wulff

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Wulff

Beitragvon Teutonius » Mo 5. Mär 2012, 21:42

non solum nolit ille impius Wulff stipendium honorarium remittere vel saltem diminui (ut antea ipse concessit!), non, imo contra etiam omnia quae, alii praesidentes acceperunt, ille avidus mendax quoque habere vult!!!
non possum tantum devorare, quantum vomitare possim!!! 8X<<<<<<<<<<<<<<<<<<<<<<<
Scitisne, qui illud stipendium probavit? Etiam scilicet amicus intimus, nimirum!
Teutonius
Censor
 
Beiträge: 526
Registriert: Mi 6. Aug 2008, 21:47

Re: Wulff

Beitragvon Ghersburg » Mi 11. Apr 2012, 10:26

Wulff ille bonus vir, immo homo nequissimus in vincula coniciendus est.
nonne sunt permulti homines qui in re publica versantur nequissimi ?
Ghersburg
Civis
 
Beiträge: 19
Registriert: So 1. Apr 2012, 10:54

Re: Wulff

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Apr 2012, 21:01

Ghersburg hat geschrieben:Wulff ille bonus vir, immo homo nequissimus in vincula coniciendus est.
nonne sunt permulti homines qui in re publica versantur nequissimi ?


Quis est ille Wulff? Eum non novi. Loquiturne Latîne, Graece, Hebraice, Sanscritice?
Estne imperî nostri consul? Legionumne multârum imperator?
Quot barbarorum gentes in dicionem potestatemque populi Rômânî redêgit?
Non est. Nihil effêcit. Eum igitur flocci non facio. Abeat in malam crucem ille furcifer et crûricrepida!
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 15. Apr 2012, 12:17, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Wulff

Beitragvon Tiberis » Mi 11. Apr 2012, 22:45

miror, quanto in odio sit apud plebem Germanam ille Wulff, ut qui nulli nocuerit nisi sibi ipsi. peccavit quidem, sed tantam invidiam eum meruisse prorsus nego. :-o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Wulff

Beitragvon DatIVus » So 15. Apr 2012, 11:36

Praeterea, cur nobis hoc magistratu "Bundespräsident" appellato opus est ? O.o ... Opinione mea est rudimentum secundi imperii regum borussiorum et rei publicae Weimar et nostris temporibus non iam aptus est.
Iamque legetis, quae veteres doctores sociis nolebant pandere caris

- Frei nach Alexander de Villedieu, Doctrinale V. 3f. -

Sed ego quoque in dies nova perdiscere possum ;-)
DatIVus
Aedilis
 
Beiträge: 74
Registriert: So 25. Mär 2012, 21:38

Re: Wulff

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Apr 2012, 12:14

DatIVus hat geschrieben:Praeterea, cur nobis hoc magistratu "Bundespräsident" appellato opus est ?


Prōpōnō: praesidem prōvinciārum foederātārum
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mo 31. Aug 2015, 08:44, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Wulff

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Apr 2012, 12:38

Longipes hat geschrieben:... mendacia dixerit atque contra legem fecerit? ...


Virī omnēs mulierēsque, quī in rē pūblicā versantur, mendācēs sunt: Illud prōmittunt, hoc faciunt. Voluntātem populī nōn cūrant. Nēmō menadcior reī pūblicae gubernātōribus gubernātrīcibusque! Artēs līberālēs dētrectant et efficere volunt, ut līberī, quī scholās frequentent, quam stultissimī reddantur: scholam ūniversam īnstituērunt, scholam communem īnstitūtūrī sunt. Cīvēs stultōs maximē placēre eīs, quī ad reī pūblicae gunbernaculā sedeant, iam Erasmus Rotterodamus dīxit in eō dialogō, quī ἐγκώμιον μωρίᾱς vel laus stultitiae īnscrībitur.
Linguārum antīquārum studium dēspernunt atque in abiectō habent. Dispcipulōs mercātōrēs fore volunt, quī - ut exemplō ūtar - aedificia vēndentēs tōtam mundī oeconomiam labefactent atque tōtum genus hūmānum ad exitium et vāstitātem vocent.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mo 31. Aug 2015, 08:42, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Wulff

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Apr 2012, 12:41

Longipes hat geschrieben:sed prohibere debemus, quominus praesides nequissimi creentur.


Omnes, qui ad rei pûblicae gubernacula accedant, nequissimi sunt!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Wulff

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Apr 2012, 12:42

Ghersburg hat geschrieben:nonne sunt permulti homines qui in re publica versantur nequissimi ?


Immo vero omnes!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Wulff

Beitragvon Tiberis » So 15. Apr 2012, 13:33

ThomasVulpius hat geschrieben:Prôpônô: praesidem prôvinciârum foaederâtârum


quod nimis lente dictum esse arbitror, praeterea parum recte: nam ille est praeses universae rei publicae, licet constet ex provinciis foederatis. quamobrem mihi magis placet: praeses confoederationis

ThomasVulpius hat geschrieben:Omnes, qui ad rei pûblicae gubernacula accedant, nequissimi sunt!


istam sententiam minime probo. quamvis in omnibus civitatibus fiat, ut tales viri in re publica versentur (quod quidem culpa eorum fit, qui eos creaverint), permulti eorum, quibus res publica commissa est, probi atque integri sunt. nonne, ut tria saltem exempla praesidum proferam, et Carolus Ciampi et Romanus Herzog et Vaclavus Havel ,viri praestantissimi, qui summo in honore apud cives suos fuerunt, munere praesidiatus optime functi sunt? cavendum est nobis, ne omnes pariter detrectemus, ne denuo desiderium "viri fortis" aut ducis novi excitetur. :shock:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Wulff

Beitragvon Zythophilus » So 15. Apr 2012, 13:36

Germani id uix prohibere possunt, quia praesidem non ipsi eligunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16984
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Wulff

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Apr 2012, 14:53

Tiberis hat geschrieben:
istam sententiam minime probo. quamvis in omnibus civitatibus fiat, ut tales viri in re publica versentur (quod quidem culpa eorum fit, qui eos creaverint), permulti eorum, quibus res publica commissa est, probi atque integri sunt. nonne, ut tria saltem exempla praesidum proferam, et Carolus Ciampi et Romanus Herzog et Vaclavus Havel ,viri praestantissimi, qui summo in honore apud cives suos fuerunt, munere praesidiatus optime functi sunt? cavendum est nobis, ne omnes pariter detrectemus, ne denuo desiderium "viri fortis" aut ducis novi excitetur. :shock:


Potentia sine abusu fieri non potest.

Tamen neque virum fortem neque ducem novum probo neque rei publicae imperatorem, sed feminam fortem reginam caeli totîusque rêrum universitâtis dominâtrîcem. :pillepalle:

http://schola.ning.com/profiles/blogs/d-rg-d-v-n-m-st-t?xg_source=activity
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Wulff

Beitragvon Zythophilus » So 15. Apr 2012, 21:24

Num dea uult, lati dominatrix regia mundi,
istius populi sceptra tenere feri?
Horribiles per te Germanos nouimus esse,
Vulpi, nec rigida mente timere deos.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16984
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Wulff

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Apr 2012, 23:27

Zythophilus hat geschrieben:Num dea uult, lati dominatrix regia mundi,
istius populi sceptra tenere feri?
Horribiles per te Germanos nouimus esse,
Vulpi, nec rigida mente timere deos.


Optime scripsisti, Martine!
Iam et Tacitus multa de orgine et situ Germanorum et ego scripsimus. :D
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Wulff

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Apr 2012, 00:00

Quae nunc sceptra tenet, tibi non placet Angela saeua,
nec colit ulla tuam femina pulchra plagam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16984
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste