salve, agricola!
itaque lingua Latina mortuua est
huic sententiae vehementer repugnandum est. nam qui potest fieri, ut pro mortua habeatur, cuius vigor usu veluti cottidiano comprobetur? ubique enim invenies, qui Latinitatem vivam colant,quod non solum his in paginis fieri solet; immo totum rete gregibus circulis foris ad Latinitatem vivam spectantibus prorsus abundat.
Qua linguam Latinam tamquam linguam vivam discere possum?
legendo, scribendo, exercendo
litteris antiquis quam diligentissime legendis efficietur, ut , quantum intersit inter Latinam et Theodiscam linguam in eadem re exprimenda, facilius cognoscas. nam barbarismis sive germanismis evitandis summa opera tribuenda est.
deinde quam saepissime scribendo tibi opus est. magno e.g. tibi usui fore pro certo habeo, si colloquiis nostris aut sermonibus aut aenigmatibus intereris. memento usum esse optimum magistrum !
denique libelli quidam utilissimi exstant ad tirones Latinitatis vivae spectantes, quibus si utereris, non dubito, quin plurimum proficeres, e.g. "piper salve"(cursus vivae Latinitatis), ed. Klett, Francoforti MCMXCII;
agedum amice. "incepto tantum opus est; cetera res expediet."
vale!