De translatione difficili

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De translatione difficili

Beitragvon Laecasin » Fr 15. Jan 2010, 18:54

Salvete,

quomodo transferatis rogationem Germanicam "Welcher Tag ist heute ? / haben wir heute ?"
Qualis dies est ? Quid dies est ?
Quid dicitur in usu ?
Bild
Benutzeravatar
Laecasin
Praetor
 
Beiträge: 101
Registriert: Mi 17. Jun 2009, 19:51
Wohnort: Berolinum

Re: De translatione difficili

Beitragvon ille ego qui » Fr 15. Jan 2010, 20:28

equidem dicere soleo: qui est (hic) dies / quo die sumus?

porro non certo scio, tamen rogo - dicite mihi quaeso -, num haec quoque dici possint:
a) quis est dies? (de "quis" enim et "qui" hoc in foro sermo iam fuit)
b) quid est diei?

emendatote quaeso, peritiores, si quid fuerit emendatatione dignum ^^. praesertim cum in "Diogene" (programmate "computatrali") ex hisce meis propositis nullum invenerim.

valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De translatione difficili

Beitragvon Sauron » Fr 15. Jan 2010, 20:32

Salve,

in libro "Lateinischer Sprachführer" nominato "Quem diem habemus?" invenitur,
sed hoc vitiose versum videtur.

Quid vobis de hoc?
Benutzeravatar
Sauron
Quaestor
 
Beiträge: 63
Registriert: Fr 18. Mai 2007, 21:54

Re: De translatione difficili

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Jan 2010, 21:13

Sauron hat geschrieben:in libro "Lateinischer Sprachführer" nominato "Quem diem habemus?" invenitur,
sed hoc vitiose versum videtur.

verba abs te citata, quamquam nescio an litteris non comprobata sint, tamen falsa esse non puto, praesertim cum "habere" a verbo Theodisco "haben" non multum differat. utcumque : nullum fere civem Romanum fuisse puto, quin haec intellexerit.
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 15. Jan 2010, 21:37, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De translatione difficili

Beitragvon ille ego qui » Fr 15. Jan 2010, 21:21

modo apud Diogenen inveni:

M. Tullius Cicero, Philippicae
oration 14, section 14, line 2

Scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me
Parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum.


=> etiamsi hoc loco non de "dato", sed de quodam die festo agitur, quidni dicamus: qui dies hodie est?

ceterum: ex Diogene etiam comperi "diem" "agi" quoque posse, unum vero apud Tacitum:

Cornelius Tacitus. Historiae (Cornelii Taciti Historiarum Libri,
ed. C. D. Fisher, 1911). (1351: 004)

book 1, chapter 29, line 10

Piso pro gradibus domus vocatos in hunc modum ad-
locutus est: 'sextus dies agitur, commilitones, ex quo igna-
rus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum erat,
Caesar adscitus sum.


=> ergo fortassis etiam qui dies hodie agitur?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6935
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De translatione difficili

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Jan 2010, 23:50

qui dies hodie est?

bene ! ex quo evenit, ut verum esse illud proverbium videatur, secundum quod "pluribus viis Romam pervenimus". :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De translatione difficili

Beitragvon Laecasin » So 17. Jan 2010, 20:44

omnibus vestrum gratias ago ! :-D
Bild
Benutzeravatar
Laecasin
Praetor
 
Beiträge: 101
Registriert: Mi 17. Jun 2009, 19:51
Wohnort: Berolinum


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 66 Gäste