Dies festos vobis felicissimos...

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Dies festos vobis felicissimos...

Beitragvon consus » Do 24. Dez 2009, 11:18

Amicis suis sal.

Arva canis sunt nivibus repleta
Cuncta, concreta glacie laborant
Tramites. Terret Boreas nivosus
Corpora nostra.

Sed salutaris calor intus ardens
Corda permulcet glaciata nostra:
Namque nascentis celebratur hora
Mystica Christi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Dies festos vobis felicissimos...

Beitragvon Zythophilus » Do 24. Dez 2009, 11:27

Vt placida, exopto, pax pectora uestra gubernet
atque hoc lis taceat tempore dira sacro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Dies festos vobis felicissimos...

Beitragvon Laecasin » Do 24. Dez 2009, 14:56

Non satis Musae meae uberant ad versus faciendos, sed tamen etiam vobis nonnullos dies quietes atque laetos exopto !
Bild
Benutzeravatar
Laecasin
Praetor
 
Beiträge: 101
Registriert: Mi 17. Jun 2009, 19:51
Wohnort: Berolinum

Re: Dies festos vobis felicissimos...

Beitragvon Tiberis » Do 24. Dez 2009, 22:50

solvit acrem nunc glaciem favoni
spiritus lenis gelidas nivesque.
ipsaque intermittere hiems videtur
hisce diebus.

corda mitescant utinam atque mentes
spiritu nati pueri. o sodales,
ut dies , opto, placidos agatis
atque quietos.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 73 Gäste