De muro ante XX annos lapso

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De muro ante XX annos lapso

Beitragvon Zythophilus » Mo 9. Nov 2009, 18:39

Quattuor ex illo sunt tempore lustra peracta,
quo uis pacificis uicta cruenta uiris.
Vrbs diuisa diu rescindit moenia laeta,
libertas petiit debita iura sibi.
Ciuibus immitis cessit lapsura tyrannis,
dum monstrat populus se populum esse ualens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De muro ante XX annos lapso

Beitragvon consus » Di 10. Nov 2009, 13:49

Versibus Austriacis possim quid iungere pulchris,
Nescio; sed grates nonne referre licet?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De muro ante XX annos lapso

Beitragvon Zythophilus » Di 10. Nov 2009, 21:25

Moenia uanescunt, quibus urbs diuisa dolebat.
Moenia ubi fuerint, quaere, puella, ab auo!
Quamquam uix remanet lapis aut later ullus eorum,
moenia post annos haec animi tot habent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De muro ante XX annos lapso

Beitragvon Zythophilus » Di 10. Nov 2009, 22:24

En, maledic aliis, uerum fuge dicere falsa.
Num quis habet probri stultitiaeque parum?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16957
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 112 Gäste