Lavo Catholico, carissimo fratri in Christo, ceterisque sodalibus s. d. p.
Vere Latinitatis pulcritudo mentes fidelium ad sapientiam divinam cognoscendam per secula adducebat, sed nunc in ecclesiis toto orbe terrarum barbarorum mores dolendi imperant. Nulla est pulcritudo, nulla devotio. Hanc rerum perturbationem "fenestra aperiendi" effectum esse puto. Quid autem nobis faciamus? Cultus atque humanitas Romanorum Graecorumque olim perfuerut, nunc Christianorum cultus moritur.
Utinam falsus vates sim.
Valete bene!