von Pyrrha » So 25. Nov 2007, 17:07
Salve Maximiliane!
Frequentissima quidem semper est, imprimis tempore natalicio; parvam autem non dicerem.
Quod attinet ad Latine scribendum in schola, tibi assentior: Quis neget se verba grammaticamque linguae Anglicae Francogallicaeque imprimis ob eam causam scire, quia modo vivo oportet adhibere? Quis neget omnia usu activo melius in memoria haerere quam si passive solum adhibenda sunt? Equidem nescio, cur in scholis ita fiat, sed fit. Evenit, quod studentes Latinitatis in universitate queruntur ob ingentem molem vocabulorum, quam scire debeant, quae autem mea quidem sententia - numeros certos non habeo - non maior est copia verborum Anglicorum, quae oportet sciri. Prorsus tamquam quae linguis Anglicae Francogallicaeque valent, scilicet discipulos schola confecta libros ea lingua legere atque intellegere posse debere, linguae Latinae non valeret! Et cur tam difficile discuntur vocabula? Quia vix umquam oportet ipse ea adhibeas.
Vale!