Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Okt 2022, 23:00

MARTINVS IVRISCONSVLTO ET MEDICO SAL
Me hunc fructum nomine "Eierkürbis" apud Interspar emisse puto, sed imagines eius non inuenio. Cauum cucurbitae carne et caseo ouili farsi.
VALETE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 1. Nov 2022, 19:12

Sanctorum memor est tibi grex, o Christe, sacratus,
qui tua te, princeps, regna uolente colunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Nov 2022, 01:58

Ultimam qui se generationem
nominant, pravae iuvenum cohortes,
cum putant sese calefactionem
sistere caeli,

quas gerunt, rebus populum molestant.
glutine affixi modo commeatum
in viis omnem impediunt perosi
autocineta,

negleguntque illos, ope qui indigebunt,
sive casu sunt modo sauciati,
seu carent quodam medicamine aegri
auxiliove.

Oblinunt pictas tabulas colore
(arte num caelum calefit vetusta?),
oblinunt aedes prohibente nullo
Londinienses.

Quondam apud Seres furiosa turba
civitatem terruit imbecillam.
Terruit cives iuvenilis error
visque libelli.

Civitas ne umquam simili furore
nostra vexetur minime ferendo,
quatenus possunt videant regentes
mente severa.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Sa 5. Nov 2022, 18:08

Salve, optime Tiberis!
Ignoscesne mihi, si ego te, poeta, perosus mente severa molestavero?
- autocinetum i longam habere arbitror
(idem mendum iam apud Michaelem ab Albrecht deprehendi.)
- imbecillus e longam habet
:D
Cura ut valeas!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6903
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Sa 5. Nov 2022, 18:10

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6903
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 6. Nov 2022, 10:48

Perdita rhaeda iacet saeuum cinefacta per ignem,
ut nequeat flammis usta mouere rotas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 6. Nov 2022, 10:52

Werd ich zum Augenblicke sagen: „Verweile doch, du bist so schön!“
Responsum momenti
„Non possum remanere nec morari.“
momentum, „fugio, meum est abire,
cum me stare uelis uocesque pulchrum.“
dicit defugiens neque hic moratur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 6. Nov 2022, 13:36

Quis Patroclum nosset simulantem se male Achillem,
ni caesus moriens Hectoris ense foret?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » So 6. Nov 2022, 19:21

ille ego qui hat geschrieben:- autocinetum i longam habere arbitror
- imbecillus e longam habet


neglegenter composui poema:
Christianus me merito reprendit. :oops:
cui voluptatem exhibuisse quandam
menda videntur. :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11870
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 6. Nov 2022, 21:38

Ille laetatur Tiberim reprendens,
Christianus, cum numerantur huius
menda, quae charta a Tiberi notata
uersibus insunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » So 6. Nov 2022, 23:19

:D :D :D
:klatsch:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6903
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mi 9. Nov 2022, 09:36

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1976
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 11. Nov 2022, 16:11

Nonne melius scribendum est mutari"?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 11. Nov 2022, 16:12

https://kurier.at/wissen/wissenschaft/3 ... /402212034
„Quos coma barbaque habet, pereant hoc pectine pedes.“
In uetere haec possunt pectine uerba legi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16904
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mo 14. Nov 2022, 23:54

marcus03 hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:fabellas, quae mihi excogitavi

Num tibi tantum nec nobis? ;-)
Cave dativum!


"Sibi aliquid fingere / excogitare" mea quidem sententia bene habet :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6903
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste