De nostrae aetatis territoribus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De nostrae aetatis territoribus

Beitragvon consus » Mi 4. Jul 2007, 10:58

Amicis carissimis s. d. C.
Summus iterum his diebus iniectus nobis est terror: In Britannia medici quidam mahometani insidiis crudelibus sceleratissime paratis perniciem atque pestem in cives machinati sunt: Medici? Di meliora! Medicos eos appellari nefas est. Nonne crassis libri cuiusdam absurdi tenebris circumfusi turpiter videntur neglegere, quo officio medicos oporteat fungi: scientia enim sanandi, non nocendi est medicina, ut Hippocratem secutus Scribonius Largus ait in Compositionum praefatione. Videant consules...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mi 4. Jul 2007, 15:51

Tiberis cunctis amicis, imprimis autem Conso suo s.d.p.

Videant consules! Ex animo tibi assentior, quamquam eos, quibus res publica commissa est, in tanto terroris periculo minime saluti civium adhuc consuluisse mihi persuasum est. illos, quos summis viribus securitati civium studere oportet , consiliis pravis atque temerariis vera pericula augere potius quam minuere apparet. Nam quaerendum est, num ii, qui rei publicae Britannicae ( ut hoc utar exemplo) praesunt, saluti civium suorum consulant, cum nimis oboedienter Americanos in bello gerendo adiuvant. Quaerendum est, num civibus saluti fuerit, quod in tanto terroris periculo regina Britannorum Salmanum Rushdie, quem certa de causa multis mahometanis invisum esse constat, in ordinem equestrem recepit. Territoribus lacessendis periculum non minuitur, nisi forte credas incendium igne exstingui posse.
“at vim vi repellere licet.” – est ita. Tamen status civitatis Americanae iis documento sit, qui putant terrorem Islamicum vi armisque cohiberi posse. Nam nemo fere est, qui affirmet Americanos, licet multum profecerint in ictibus repellendis, hoc tempore tutiores esse quam antea. Russorum quoque clades, quam in Afghanistania acceperant, iis sit documento ; ceterum ii, qui tunc eos adiuverint, qui contra Russos « infideles » pugnaverunt, de se ipsi queri debent ; scires humanitatem ac democratiam apud eos nihil valere.

Optime valete !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

ad rem

Beitragvon Brakbekl » Sa 26. Jan 2008, 19:09

Brak cunctis lectoribus,

" scires humanitatem ac democratiam apud eos nihil valere. "

discernendum est inter americanos et eos, qui humanitate atque democratia pro signo abutuntur, negotiis suis in animo habens, kastaneae suae ab aliis ex igne portari fingunt. Sunt etiam, qui diversibus religionibus abutuntur, quasi instigatores, homines regionum orbis ininimcos facere puto.

ad alteram rem. Scaria, id est lex moris mahometanorum partis Alii, non lex nostrum vel christianum est, sed lex populi eius regionis est. Caritas vi agitare vel praedicare non potest.
Benutzeravatar
Brakbekl
Senator
 
Beiträge: 3264
Registriert: Sa 18. Aug 2007, 15:07


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 77 Gäste