"Ars amatoria" Nasonis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"Ars amatoria" Nasonis

Beitragvon Latein-Fan » So 4. Feb 2007, 19:38

Proximo semestro in universitate "artem" legemus.

Quid sunt sententiae vestrae? Si Naso in mythologiam iter facit dictum explicatum et fabulam mihi notum faciens interdum sensus mihi non clarus esse videtur saltans inter tot fabulas et nomina. Legere, legere, legere, primum opus est, repetitio omnium lectorum, deinde omnia mihi ignota nomina requirere. Sed tum cetera nullae difficultatis esse videtur paene iisdem verbis utens. Nasonis ars non est credenda, quia ipse, ut inito dictum, se distat ab flagitiis et dedecoribus.
Quis sciat? Finem libri tertii mihi maxime placet *rubescit*. Quid
fecit eo tempore iste homo audax?

Fautor
Multo maxumum bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret, minueris. (Sallust in seinem 2. Brief)
Benutzeravatar
Latein-Fan
e-latein Team
 
Beiträge: 708
Registriert: Mi 6. Nov 2002, 16:35
Wohnort:

Beitragvon consus » Di 6. Feb 2007, 18:58

Consus Fautori s. d. p.
Scribis „Nasonem in mythologiam iter facere“. Ita est, mi amice; nam Ovidius, tenerorum ille lusor amorum, se „poetam doctum“ vult, id est poetam artibus ingenuis eruditum. Quid mirum, si fabulas quoque fictas poematis tam concinne intexit, ut animi lectorum aeque eruditorum summa permulceantur voluptate? Quaestionibus exortis nimirum et rete et libri ad consilium tibi adhibendi sunt. Forsitan autem non mediocri tibi usui esse possit hic liber: Marion Giebel: Ovid. Mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Rowohlts Monographien, Reinbek 1991 (7,50 €).
Ceterum tolle – lege – gaude!
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 61 Gäste