Augusti Strindberg LEONTOPOLIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Augusti Strindberg LEONTOPOLIS

Beitragvon Tiberis » So 17. Dez 2006, 12:59

(Latine reddita a Tiberi :) )


Augusti Strindberg
LEONTOPOLIS



Agmen castra constituerat in edito loco ab Heliopoli, vetere Aegyptiorum urbe, ad orientem verso.
multi homines, quorum nemo fuit nisi Hebraeus, camelis aut asinis vecti a Palaestina per deserta venerant, per eadem deserta, in quibus filii Israel plus mille abhinc annis erraverant…
tenebris vespertinis in lumine languido dimidiae lunae videres centuplicatos ignes, apud quos mulieres sederunt cum parvulis suis, maritis ad aquationem profectis. numquam adhuc in solitudine tot infantes visi sunt, cumque nox pararetur, castra clamorem puerorum reddiderunt,ut in cella nutricis, permagna scilicet, esse videreris.
lavatione peracta cum suo quaeque mater infanti ubera praeberet, clamores paulatim obmutescebant, deinde silentium coepit in castris.



Prope mulierem sub sycomoro parvulo suo ubera praebentem Hebraeus quidam stetit, qui asino suo ramos genistae supposuit. quo facto in summum collem ascendit , ex quo ad septemtriones prospexit.
peregrinus quidam , quem Romanum esse ex habitu cerneres, praeteriens perlustravit et mulierem et puerum, quasi eos in tabulas referre vellet.
Hebraeus, ut trepidationem subito exortam dissimularet, cum Romano colloqui coepit hoc modo:
“dic, hospes : quae illic ad occasum sita est, nonne est urbs Solis?”
“est”, inquit, “ut dicis” Romanus.
« ergo Beth Semes est illa »
« ei nomen est Heliopolis. illinc , quodcumque sapientiae iis est, et Romani et Graeci rettulerunt. Plato ipse ibi fuit… »
« Leontopolis quoque hinc potest videri ? »
« pinnam templi cernis, quod ad septemtriones duo milia passuum abhinc distat. »
tum Hebraeus ad uxorem suam annuentem versus, « haec ergo est regio Gosen », inquit, » in quam pater Abraham devertit, quaeque Iacobo est tributa »
deinde ad Romanum « Israel ex Aegypto in Kanaan migravit. sed cum a servitute Babylonia se liberavissent, pars iterum huc migraverunt et in hac regione residebant. quae te non ignorare puto.”
“de ea re audivi. ex illo tempore Israelites ita augebantur, ut nunc eorum multa milia numerentur.
tum templum suum proprium aedificaverunt, id ipsum, quod procul vides. tune id scivisti ?”
„de ea re audivi. sed terra Romanorum est ? “
“ certe.”
“ omnia nunc Romana sunt: Syria, Kanaan, Graecia, Aegyptus..”
“… Germania, Gallia, Britannia; orbis terrarum Romanus est, sicut Sibylla Cumaea praedixerat.”
“ita est. tamen mundum ab Israel redemptum iri deus ipse patri nostro Abraham promisit.“
„ et ego famam eius rei accepi. sed hoc tempore promissum Romanis contingit.- Hierosolymitanus es ? »
« per deserta veni sicut ceteri, una cum uxore et infante. »
“ scilicet cum infante! cur tot infantes vobiscum portatis ? «
Hebraeus obmutuit ; sed cum Romanum , ut qui vir benevolens videretur, causam non ignorare suspicaretur, consilium cepit verum dicere.
« Herodi tetrarchae quidem a sapientibus viris orientalibus divinatum est regem Iudaeorum in Bethlehem, in oppido quodam Iudaico, natum esse. Herodes autem, ut periculum, quod sibi immineret, evitaret, omnes pueros interfici iussit, qui tunc in illa regione nati erant. haud aliter hoc ipso loco Pharao primigenitos nostros necari iussit ; tamen Moses servatus est, ut populum nostrum a servitute Aegyptorum redimeret. »
„quid de illo rege? quem esse arbitraris?“
„Messiam, qui nobis est promissus.“
„putasne eum esse natum?“
„scire non possum.“
Romanus autem „at ego“, inquit, „ eum natum esse scio. Qui toti mundo imperabit omnesque gentes in potestatem suam rediget.“
“quem esse arbitraris?”
“imperatorem Augustum.”
“num ille a gente Abraham est ortus, a domo David? minime. num venit cum pace , quae divinata est ab Iesaia, “ut magnum esset imperium eius, neque finis esset pacis ?” certe imperator vir pacificus non est. »
« vale, fili Israel. hoc tempore imperio Romano subiectus es. redemptio Romana tibi satis esto. aliam enim non novimus.”

…
Romano profecto Hebraeus ad uxorem suam accessit.
“Maria!” inquit.
“Ioseph”, illa respondit, “ sile! puer dormit.”
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 17. Dez 2006, 13:00

Lectoribus benevolis s. d. p.

Ecce LEONTOPOLIS, quam fabellam ab Augusto STRINDBERG scriptore Sueco compositam (cf. nunt. scr. Dec. 7, 2006) auctore Tiberi amico nostro litteratissimo qua potuit a me fieri diligentia in Latinum converti. Oro vos, lectores humanissimi, hanc rem levissimam propensa percipiatis benevolentia.

Die Dominica III Adventus.

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

Augusti Strindberg LEONTOPOLIS


Agmen consederat in clivo ex oriente haud procul posito ab Heliopoli antiqua urbe Aegyptia. Permulti erant homines, iique soli Hebraei. Qui camelis asinisque ex Palaestina advecti erant loca deserta permensi eadem, quae plus mille ante annis filii Israel pererraverant...

Tempore vespertino cum tenebris obortis luna dimidia luceret, sescenti conspiciebantur ignes, quos mulieres una cum infantibus circumsedebant; viri aquatum progressi erant. Numquam antea in desertis tot apparuerant infantes; qui cum ad noctis quietem pararentur, tanto locum vagitu complebant, ut ingens nutricis videretur conclave. Cum vero lavati a matribus mammis essent summissi, vagire desinebant, alius post alium, coepitque esse silentium.

Sub sycomoro mulier quaedam sedebat infantem nutriens. Iuxta vir astans Hebraeus asino frondes genistae supponebat. Quo facto clivum ascendit prospiciebatque in septemtriones.

Ecce peregrinus quidam, quem virum Romanum esse ex vestitu cognitum est, praeteribat intentisque oculis et mulierem cernebat et infantem, tamquam si censum haberet.

Tum Hebraeus sollicitudine quadam affectus, ut se anxium esse celaret, cum Romano colloqui coepit:

---Dic quaeso, peregrinator: nonne illa in occidente sita urbs est Solis?

---Ita est, respondit Romanus.

---Hic ergo Beth Semes!

---Heliopolis est; unde Graeci Romanique sapientiam reportaverunt. Et Plato ipse ibi fuit...

---Nonne hinc Leontopolis quoque conspicitur?

---Duo milia passuum si ad septemtriones spectaveris, templi pinnas conspicies.

---Haec igitur terra Gosen, in quam Abraham pater devertit, quae Iacob tradita est, Hebraeus dixit conversus ad coniugem; quae capite respondit inclinato. Tum Romanum allocutus est:

---Filii Israel quidem ex Aegypto in terram Chanaan emigraverunt; sed post transmigrationem Babylonis pars eorum huc remigravit et hanc ipsam regionem sedem sibi delegit. Non ignoras.

---Comperi ea de re. Exinde autem Israelitae tot aucti sunt liberis, ut multa nunc milia sint hominum. Quid mirum, si templum exstruxerunt, atque id, quod procul vides? Num ignorabas?

---Audivi quidem, sed nonne haec terra est Romana?

---Est ita, ut dicis!

---Cuncta nunc imperio parent Romano: Syria, Chanaan, Graecia, Aegyptus...

---Germania, Gallia, Britannia; totus orbis terrarum imperio tenetur Romano, id quod Sibylla Cumana futurum esse dixerat.

---Ita quidem est, sed mundi redemptorem ex terra Israel proditurum esse Deus ipse Abraham patri promisit.

---Fama est, sed nostra aetate salus exoritur ex Romanis. Venistine Hierosolymis?

---Equidem ut ceteri per loca deserta iter feci cum coniuge filioque infante.

---Cum infante: video. Sed cur tot vobiscum ducitis infantes?

Conticuit primum Hebraeus; deinde cum non modo causam viro Romano notam esse putaret, sed etiam eum benevolenter se gerere videret, verum dicere statuit:

---Recte quaeris, inquit Hebraeus, Herodi tetrarchae magi, qui ab oriente venerant, nuntiaverunt regem Iudaeorum in civitate Bethlehem natum esse. Herodes autem ut periculum, quod sibi imminere opinaretur, effugeret, omnes pueros infantes, qui in illa tum regione nati essent, necari iussit: eodem modo, quo Pharao hoc ipso loco filios nostros primogenitos occidi imperaverat. Attamen Moses servatus est, ut gentem nostram de ergastulo Aegyptiorum educeret.

---Quo munere rex ille fungitur? Quis dicitur esse?

---Messias est, redemptor nobis promissus.

---Credisne eum natum esse?

---Scire nequeo.

---Equidem, inquit Romanus, certo scio eum natum esse. Qui totum terrarum orbem sub ius suum ac potestatem subiunget omnesque gentes sub dominationem suam subiciet.

---Quisnam dicitur esse?

---Imperator Augustus.

---Estne ille oriundus ab stirpe Abraham et de domo David? Non est. Constituitne pacem illam, quam Isaias fore dixerat, cum scriberet „Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis“? – Imperatorem prorsus nego patrem esse pacis.

---Vale, fili Israel! Civis Romanus es; satis tibi sit redemptio Romana! Aliam novimus nullam.

His dictis vir Romanus digreditur; Hebraeus autem ad coniugem accedit.

---Maria! dicit.

---Ioseph! respondet illa, st! Dormit puer.

FINIS.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » So 17. Dez 2006, 13:15

Vehementer gaudeo, optime mi Tiberis, quod hanc fabellae pervulgandae rationem nuper proposuisti. Iuvat comparare!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » So 17. Dez 2006, 14:07

Congratulor tibi , humanissime mi amice, de fabella nostra tam excellenter conversa !!
sed qua ratione utamur in comparando ?
totamne uterque fabulam recenseat an carptim progrediamur ?
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 17. Dez 2006, 14:30

Tiberi amico suo urbanissimo doctissimoque s.d.p. Consus.

Praecellenti ratione abs te quoque fabellam Latine redditam esse nemo est quin intellegat. Cum vero suo quisque nostrum sermonis genere sit usus, satis habeamus explicare, si quid – di meliora! – in controversia esse videatur.

Quam felicissimam tibi exopto Diem Dominicam III Adventus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Mo 18. Dez 2006, 22:14

Consus Tiberi amico suo eruditissimo s.p.d.

In fabellae fine scripsisti:
„vale, fili Israel. hoc tempore imperio Romano subiectus es.“

Rem diligentius mihi consideranti verba tua aptiora quam mea videntur ad convertenda illa Suecia „Farväl, Israels barn; nu är du romersk undersÃ¥te...“ (Germanice: „Leb wohl, Kind Israels! Jetzt bist du römischer Untertan“); neque enim Ioseph illo tempore civis Romanus appellari potuit. Gratulor.

Cura, ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mo 18. Dez 2006, 23:09

Tiberis Conso, amico suo doctissimo atque humanissimo s.d.p.

verba tua aptiora quam mea videntur

quod dictum haud mediocre mihi solacium affert,praesertim cum conversionem meam vitiis abundare non ignorem. :oops:
o me neglegentem, qui nescioqua caecitate afflictus ineptissimo CASTRORUM verbo usus sim, quo scilicet Romani uti non videbantur nisi in re militari. res sane molestissima est - sed "quod scripsi , scripsi."
tamen quodam modo castra ea appellare ausim, dummodo iis "castris" praesidia fuerint, quod non alienum mihi videtur.
quid tu de hac re censes, mi optime Conse ?

optime vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 18. Dez 2006, 23:38

Consus Tiberi amico s.

Quod ad vocabulum castrorum attinet, rem in controversia esse prorsus nego. Lege modo Ex. 13, 20 (Vulg.): „Profectique de Succoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.“ Noli ergo stomachari. Me quoque verbis quibusdam usum esse scito, quae in libris divinis apparent: cf. Mt 1, 12 (Vulg.): „post transmigrationem Babylonis“.

Optime vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 40 Gäste