de fabella natalicia convertenda

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de fabella natalicia convertenda

Beitragvon Tiberis » Mi 6. Dez 2006, 03:20

Tiberis cunctis amicis suis sal.

superioribus annis , cum dies festi nativitatis appropinquabant, hoc loco fabellam aliquam nataliciam in Latinum convertere solebamus, qua consuetudine hoc quoque anno carere non velim. ego cum recordor fabellam de puellula cum ligneolis sulphuratis - ut exemplo utar -,quam una cum nostro "Lord" in Latinum converti, magnum
me tenet desiderium hanc consuetudinem repetendi.
qua re quicumque vestrum parati sunt ad talem laborem subeundum (si modo labor appellari potest), quam primum pronuntianto titulos fabellarum, quae sibi aptae ad convertendum esse videantur.
agitedum, amici, nolite cessare !

valete!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 7. Dez 2006, 14:20

Consus Tiberi amico suo spectatissimo litteratissimoque s.d.p.

Gratulor tibi, optime mi Tiberis, de hoc themate feliciter in memoriam redacto. Mihi quoque periucundum erit fabellam aliquam nataliciam Latine reddere.
Cum in Latinum conversam esse legerem clarissimam illam Ioannis Christiani Anderson fabellam, in mentem mihi venit brevissima quaedam narratiuncula, quam composuit Augustus Strindberg poeta Suecus. Inscribitur „Leontopolis“: http://runeberg.org/strindbg/histmini/0093.html; una est ex XXII „fabellis historicis minutissimis“, Suecie „Historiska Miniatyrer“. In Theodiscum conversae sunt a Gulielmo quodam Reich (cf. August Strindberg, Historische Miniaturen, Manesse Verlag, Zürich 1949; „Leontopolis“: p. 120-123). Maneamus ergo in Scandinavia! Tu quid censes?

Cura ut valeas.

------------------
Anglice: http://www.projectebooks.com/showebook_5197.66.asp
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 8. Dez 2006, 00:54

Tiberis Conso , amico suo non minus spectatissimo, sal.d.p.

narratiuncula Augusti Strindberg aptissima mihi videtur, quam temptemus, praesertim cum a fabellis nataliciis vulgo narratis multum differat.
sed cum illarum fabellarum editio Theodisca ad manum mihi non sit , te interrogare ausim, num textus Anglicus adhibendus tibi videatur. alioquin a te peto, ut conversionem Theodiscam , si qua tibi est, litteris electronicis adiectam ad me mittas.
deinde id erit cogitandum, uterque nostrum totam fabulam convertat an partes tantum. per se quemque totam fabellam perficere haud ingratum mihi erit. sed tu , quid de ea re sentias, mihi rescribe.

vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 13. Dez 2006, 13:49

Consus Tiberi amico suo litteratissimo sal. pl. d.

Considerare nos oportet, optime Tiberis, quonam modo fabella Strindbergiana Latine reddita hoc loco pervulganda sit. Duo illa nuper inspexi themata, quae ad fabellas eius generis pertinent, „De puella parva cum ligneolis sulphureis“ et „De fabellis adventiciis convertendis“. Quid mirum, si rem permittere velim arbitrio tuo, quippe qui hoc in foro me advena sis peritior?
Cras vel perendie fabellam a me conversam ad te mittam.

Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Dez 2006, 23:00

Tiberis Conso , amico suo humanissimo, sal.d.p.

fabellam nostram proprio themate aperiundo in publicum proponi oportet.
quo loco uterque nostrum suam proponito conversionem; deinde uterque, quodcumque in alterius conversione emendandum aut vituperandum esse sibi videatur, in "appendice critica" disserito. quo facto suam quisque conversionem argumentis afferendis defendito aut , si convictus erit, mutato.
nonne pace tua inter nos de hac re conveniet ?

vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Tiberis » Do 14. Dez 2006, 01:31

Tiberis Conso suo denuo sal. :)

pauca supra dictis addere velim:
alterum alteri fabulam conversam nuntio privato corrigendam mittere parum probabile mihi videtur. facile enim fieri potest, ut alter alterius vel auctoritate adductus vel arte convertendi commotus - licet inscius egerit - a prima ac propria conversione sua aberret. :D
quod evitabimus, si non modo certam diem, sed etiam certam horam statuemus, qua hora suam quisque conversionem pervulgato.
ne putaveris me esse animo nimis tristi atque angusto, ut qui id a te petiverim. sed nobis id videndum esse censeo, ut condicio utrique par sit in fabella nostra convertenda.
quid tu de ea re censes , mi optime Conse ?

vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 15. Dez 2006, 13:04

Tecum consentio, optime mi Tiberis. Oro te constituas et diem et horam. Meminerimus autem ludum esse!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Dez 2006, 16:20

ita est, mi Conse: ne obliviscamur "certamen" nostrum ludum esse! :)
cum autem Idus, ad quas opus confectum esse oportuit, iam praeterissent, pace tua hunc finem statuo: a.d. XVI.Kal.Ian.(scil.Dec.16. :) ), hora XXIV., uterque suam conversionem proferto!
nonne consentis ?

vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 15. Dez 2006, 17:47

Di boni! Vehementer doleo, optime Tiberis, quod Dec. 16 h. 24 mihi non probatur, quod oro te ignoscas; cras enim tempore vespertino ad cenam nataliciam ibo..., foris ero. Rem ergo procrastinari oportet: Dec. 17, h. 12? Tu quid censes?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Dez 2006, 18:22

ergo multa luce decertabimus :D
bene est. die dominica, die XVII.Decembris, hora meridiana.
apud Philippos rursus nos videbimus. :D

optime vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 57 Gäste