Facta dictaque memoratu digna

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Facta dictaque memoratu digna

Beitragvon consus » Di 17. Okt 2006, 20:52

Saeculo duodevicesimo cum religiones sola vi rationis explicandae viderentur, medio in urbis Gottingae foro theologus et physicus aliquando inter se colloquebantur. Theologo autem sciscitanti, utrum caeli citra Sirium siti essent an ultra, physicus respondit „ultra“. Cui invicem interroganti, quanta celeritate Christus in caelos ascendisset, theologus responsum dat „Eadem fere celeritate qua globus e pyroballista emissus.“ Tum physicus: „Sequitur, ut volet etiamnunc.“ ------ ;-)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Mi 18. Okt 2006, 16:52

In fodina carbonaria prope Ruram fluvium sita fossor quidam amico narrat sibi dono data esse opera Caroli May. Tum amicus: „Nonne erras“, inquit, „vir optime? Suspicor opera esse Caroli Marx.“ Ille: „Recte mones, mi amice. Plus triginta iam paginas perlegi, neque tamen quisquam adhuc apparuit Indianus.“ :lachend:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Do 19. Okt 2006, 00:51

Tiberis Conso, amico suo humanissimo, s.p.d.

nugis istis facetissimis magno cum risu perlectis ipse eiusmodi fabellam proponere velim..

in itinere quodam Alberto Einstein scholas habente auriga eius inter auditores sedere solebat. qui spatio intermisso iam putavit fore, ut ipse scholas habere posset, cum saepissime eas frequentasset. itaque partibus mutatis Albertus Einstein veste atque habitu aurigae indutus in auditorio sedit auriga ipso scholam rectissime habente. qua finita cum quidam ex auditoribus aurigam de parte quadam orationis accuratius interrogavisset, ille"responsum tam facile", inquit, "invenias, ut pro certo habeam fore, ut ipse auriga meus, qui inter hos auditores sedet, ad tuam quaestionem respondere possit."

bene vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 19. Okt 2006, 16:01

Facetissime narratum, mi amice :lachroll: ! Propediem αντίδωρον!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Christophorus » Do 19. Okt 2006, 19:02

:lol:
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Do 19. Okt 2006, 20:40

Ordo nunc te vocat, optime Christophore!
:grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Christophorus » Do 19. Okt 2006, 21:13

Minume :D .
Sed fabula Alberti Einsteini aurigaeque me admonet de ioco papae et aurigae partibus etiam mutatis velocissime vehentium et ab aedilibus tandem inhibitorum.
Aedilium unus quaestorem vocat et dicit se fortasse deum inhibuisse, nam papam, ponitificem maximum, esse aurigam eius.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Do 19. Okt 2006, 21:58

Belle scite venuste iocatus es, Christophore! Risum continere nequeo; cogitatione enim mihi fingo pontificem eiusque aurigam non percommodo illo Papamobili, sed Ferrario validissimo usos esse, idque in angiportis urbis Romae... et ingentem motorii strepitum suspicor editum esse... :kopfschuettel:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Okt 2006, 22:24

Tiberis sodalibus amicisque suis sal. :)

ecce res ridicula ac lepidissima , quae ad Richardum Wagner pertinet...


Cum fundamenta theatri musici Bayreuthensis iacerentur, Richardus Wagner ad symphoniam nonam Ludovici van Beethoven edendam philharmonicos quosdam Vindobonenses sibi petivit ; quos in „collem viridem“ convenientes Wagner , qui una cum comitibus suis ad tempus venerat , comiter salutavit et laeto animo “ubi sunt“, inquit, „Vindobonenses mei?“ Cum autem Albertum Bachrich cognovisset, qui apud philharmonicos viola canere solebat, magno cum crepitu eum osculatus ridens
„ut istum", inquit, "vos omnes plurimum salvere iubeo.“
Virgini cuidam nobili genere ortae, quae postea Vindobonae de illa re audiverat, cum animo flagranti dixisset : “Quantopere illi osculo tibi dato invideo !” Albertus Bachrich benigne respondisse dicitur hoc modo: “illud osculum Wagnerianum”, inquit, “ quasi ut vocum omnium discriptionem accepi; quam ad usum clavicymbali transcriptam omni tempore a me accipere tibi licebit.”

bene valete ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 21. Okt 2006, 15:52

Consus Tiberi amico suo ceterisque sodalibus honoratissimis sal.

Iterum risum mihi excussisti, optime Tiberis! :-D

Vere ergo dignus es, ad quem mittatur αντίδωρον...

Confabulatio est, quam extraxi ex POGGII FACETIIS (v. interrete):

154 De Montano Qui Filiam Desponsare Volebat
Cupiebat ex oppido Pergula montanus desponsare uni ex vicinis juvenem filiam. Quam ille conspicatus, cum ut nimium teneram et adolescentiorem respueret, insulsus pater: -- 'Maturior est,' inquit, 'quam opineris; tres enim jam filios peperit ex clerico Sacerdotis nostri.'
:lol:

Ceterum ibi plus CCLXX reperietis fabellas facetissimas, quarum maiorem partem - quibusdam de causis :oops: - in Theodiscum converti minime decet.

Gaudete, valete, amici carissimi.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » So 5. Nov 2006, 17:02

Roda Roda, id est Alexander Fridericus Rosenfeld, scriptor Austriacus, narrat:

Cum in Bosnia militarem, Hadii Hafis Selim magister me ad fidem Mahometi convertere studebat. „Nisi cultor Mahometanus“, inquit, „ factus eris, domine, in caelos non pervenies. Qui enim adeuntur ponte arcuato, angustissimo acutissimique cultri simillimo. Quingentos annos ascendere - quinquentos transgredi - quingentos descendere te oportet, ut Mahometum in paradiso tibi liceat convenire.“
„Quo anno, optime magister, Mahometus decessit?“
„Ut vestram annorum rationem sequar: anno sescentesimo tricesimo secundo.“
„Hmm - quae cum ita sint, ipse nondum perfrui videtur vita paradisiaca.“

8)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Do 22. Mär 2007, 19:42

Liceat mihi, amici facetiarum studiosissimi, proponere, quid nuper alio loco scriptum legerim.

Code: Alles auswählen
Multi homines inter quasdam linguas ita distinguunt, ut dicant Hispanice cum deo ob maiestatem, cum principibus ob gravitatem Italice, Francogallice cum feminis ob gratiam, cum hostibus autem ob terrorem Germanice loquendum esse.

Qua de re audite, si vultis, hanc non illepidam narratiunculam:

Legatus quidam Germanus apud imperatorem Carolum Quintum dicere iussus, cum sermonis et linguae auctoritate Hispanos ad applausum commovisset, unus ex iis ita censebat:

opinione sua Germanicam linguam et graviorem et severiorem esse atque se credere et deum, cum expelleret e Paradiso Adamum, et Angelum gladio formidulosum, qui Paradiso custos datus erat, terroris maioris causa Germanica lingua illum nostrum patrem increpuisse.

Cui Germanus non sine sale respondit:

Hispanicae linguae non minus se magni facere pompam quam subtilitatem et persuasum habere diabolum, cum Evam circumvenire vellet, lingua Hispanica, fraudum et callidorum consiliorum tragulis aptissima, usum fuisse.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Do 22. Mär 2007, 23:45

lepidissimam fabellam , mi amice, nobis proposuisti ! :)
tamen in ea linguarum aestimatione desideratur , cum quo lingua Anglica colloqui oporteat, de qua nunc alio loco diu et acriter disputetur. :D
ceterum ipsi Germanicae linguae omnis deest severitas, dummodo Austriaci ea utantur.. :twisted:

bene vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Apollonios » Mi 28. Mär 2007, 21:14

Bruno Snellius philologus interrogatus fuit in tempore tyrannidis a scholare: credisne, o professore, ut valeat in his temporibus discere linguas antiquas? respondit Snellius: videtur hodie ut futilis sit istud studium, sed quando bellum perdiderimus, valebit linguas antiquas discere. - post bellum, ille studiosus revisit Snellium et interrogavit eum: o professore, me non cognovisti hoc tempore. quomodo ausus es mihi verba facere de bello perdendo? - respondit Snellius: intrans in cameram dixisti salve professore - non elocutus es salutationem germanicam.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Molly » Mi 28. Mär 2007, 22:26

pulcherrimam fabulam o Apolloni
pulchriter narravisti.
per aspera ad astra
Benutzeravatar
Molly
Aedilis
 
Beiträge: 97
Registriert: Do 22. Feb 2007, 10:00
Wohnort: Lübbecke

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 68 Gäste