salve, mi Conse!
miror, quod illum scriptorem virum doctissimum appellasti, eo magis, quod , quatenus de Austria scripsit, verba eius levissima atque opinionis praeiudicatae plena esse videntur. quibus cum Austriam inferiorem designari appareat , quae sola illis temporibus "Austria" appellata est, quaerendum est, cur eas regiones, quae ad Noricum pertinuerint, plane neglexerit. Deinde urbem Vindobonam sive Viennam minime a municipio „Ad Flexum“ (Mosonmagyaróvár) ortam esse scire debuit , quod a Vindobona milia fere XL abesse constat.
An itinerarium illud pictum viderit, quod postea “tabula Peutingeriana†appellatum est, dubito; quod si inspexisset, facile cognoscere potuit, quantum distaret Flexum a Vindobona.
Ea autem nimis ridicula praetereo, quod “aborigines minus vafros esse†dixit “mulieresque esse sterilesâ€, quamquam ea mihi quoque risum movisse concedo..
optime vale !