de libertate minuenda

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de libertate minuenda

Beitragvon Tiberis » Fr 6. Okt 2006, 23:02

Tiberis omnibus sodalibus s.d.

novum thema vobis proponere velim, de quo sine ira et studio me vix disserere posse confiteor. sed conabor tamen...
ne putaveritis me rem inanem aut levem tractare : agitur de aequitate in omnibus rebus, sine qua fieri non potest, ut sit iustitia in re publica.
sed in nostra civitate persaepe fit, ut maior pars, cum lege ac ratione democratica se excusat, aequitate neglecta ceteris leges imponat, quae iis detrimento sunt eosque in iure eorum impediunt.
quid ? nonne iura paucorum minuuntur, si condicionem Slovenorum spectamus, qui in Carinthia habitant ? cuius provinciae praefectus sententia summi rei publicae iudicii neglecta parti minori , id est Slovenis,
ius tabularum bilinguium obstinate adhuc negabat, scilicet dictitans se praecepta democratiae exsequi, in qua multitudo paucis , quemadmodum velit, possit imperare. sed ista multitudo Carinthiana non flocci facit iura Slovenorum, quae constituta sunt in pactione rei publicae anno MCMLV facta: quae pactio autem est fundamentum liberae rei publicae Austriacae.
ergo cum plurimi arbitrentur democratiam esse summum bonum,ego iustitiam in omnibus rebus pluris aestimo. nam ubi parti civium iura negantur, ubi aequitas deest, democratia nihil est nisi vox inanis. memores esse debemus verborum Ciceronis :
" Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam".
sed etiam in rebus levioribus aequitas est optanda: numquid est aequum, si fumatio vetatur in foris aut in viis publicis, ubi neminem laedas ? ne quis dixerit sibi damno ac detrimento esse, si quis sub divo fumarit. tamen moderatores nonnullarum civitatum multitudine plaudente paucos, qui adhuc fumant, ita agere vetant non solum in aedificiis publicis, quod aequum quidem est, sed etiam in locis apertis, quod iniquissimum est.
apud Ulpianum legimus iuris praecepta haec esse: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. ius autem esse, ut Celsus definivit, artem aequi et boni. si autem vetamur id agere, quo nemo laedatur, ex iustitia et aequitate libido ac licentia fit. in Civitatibus Unitis Americae, unde restrictiones potius quam libertates in nostram civitatem affluere solent, societates quaedam oeconomicae eo processerunt, ut operariis in ipsis domibus eorum fumatione interdicerent; quod interdictum si neglegerent, causam praeberent sui dimittendi. aequumne hoc est et bonum? in civitate Singapurensi ii, qui forte aut neglegenter aliquid in loco publico abiecerint, sive schedulam sive truncam cigarillam, ad hortos publicos purgandos damnantur, ut concivibus documento sint. aequumne hoc et bonum?
iam plura velim dicere, sed timeo, ne longus sim. equidem spero vos, quae sentio, intellecturos: leges atque interdicta vana esse, nisi ad aequitatem pertineant; ipsam democratiam vanam esse, nisi in ea ars aequi et boni colatur.

valete.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 8. Okt 2006, 22:36

Consus sodalibus, imprimis Tiberi amico suo doctissimo s.d.p.

Novum thema! Sollertissime excogitatum atque propositum, amice mi! :-D Optime enim pertinet ad nostra tempora. Ne maiore te circuitu fatigem, ad rem ipsam!

Ac primum quidem fieri non posse scito, quin maxima ex parte tecum consentiam. Et ego Slovenos, qui in Carinthia vivunt, iniuria quadam affici animadverto. Doleo eos contra legem vetari tabulas bilingues, quibus vicorum oppidorumque nomina significantur, constituere. Nonne tabulae etiam deletae sunt? Reperiuntur autem in certis Hungariae regionibus tabulae Hungarice et Theodisce inscriptae, in Saxonia Theodisce et Sorbice (Bautzen / Budyšin)... Num Carinthiani tabulis bilinguibus positis periculum sibi conflatum iri putant? Quod periculum? Nonne omnes cives sumus Europaei? Etiam quod ad fumandum attinet, nulla inter nos est dissensio.

Nunc de libertate ipsa ego quid sentiam, quam paucisssimis absolvere velim.
Quid est libertas vel potius libertas civilis sive publica? Equidem clarissima sequor verba, quae scripsit Immanuel Kant in libello, qui inscribitur „Zum ewigen Frieden“ (Königsberg 1795). Quo in opusculo doctissimus ille philosophus dilucide explicat, qua nos via „ad pacem perpetuam“ niti oporteat. In pagina 21 haec scripta legimus: „Vielmehr ist meine äußere (rechtliche)
F r e y h e i t so zu erklären: sie ist die Befugnis, keinen äußeren Gesetzen zu gehorchen, als zu denen ich meine Beystimmung habe geben können“, i.e. „libertatem publicam hac ratione definiendam esse censeo: ius est et potestas nullis aliis publicis obtemperandi legibus nisi iis, quae mihi probatae videntur“; probari autem nobis oportet leges, quae imperativo qui vocatur categorico non repugnant. Quibus legibus aequum et bonum servatur. Si vero homines legibus edictis decretis interdictis, quae ab imperativo categorico abhorrent, obsequi coguntur, libertas publica minuitur atque res publica democratica magno afficitur detrimento: libertatis fit mutatio in contrarium, i.e. licentiam publicam; tum periculum est, ne aequitas recidat ad nihilum. Haec hactenus.

His ipsis diebus vehementer disputatur, quibus rationibus homines, qui ad itinera facienda aeroplanis utuntur, quam efficacissime ab impetu nefario defendi possint. Exoritur quaestio, qui modus illis rationibus, ne libertas minuatur, ponendus sit. :?
Vos quod censetis?
Optime valete, amici.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Feb 2007, 22:06

Tiberis amicis sodalibusque suis sal.

nolite moleste ferre, amici, quod thema incohatum repeto. sed res tanti momenti mihi esse videtur, ut facere non possim,quin plura adiciam.

Si de eo inter nos convenit, ut civitatis liberae sit cives libere et agere et dicere posse, quaerendum est, an civitas nostra adhuc libera possit haberi. Nam nullus fere dies praeterit, quin novis edictis aut interdictis magistratuum promulgatis cives in iuribus ac libertatibus suis minuantur.quorum tamen plurimi de libertate paulatim sibi dempta minime queruntur, immo plures eiusmodi leges petunt atque desiderant, quas credunt aut sibi aut civitati usui fore , ranarum in fabula Aesopiana similes, qui ,cum nimiae libertatis pertaesi ab Iove regem petivissent, postremo ab hydra devorati sunt.
Qui fit, ut tot homines tantam ex sua libertate molestiam capere videantur, ut in omni re ambigua legibus aut praeceptis malint teneri , quam ut rationi aut consilio suo confisi vitam communem instituant ?
Infantium simillimi esse videntur , qui non ratione , immo timore adducti a magistratibus poscant atque flagitent, ut praeceptis dandis labores libere agendi atque decernendi sibi tollant. Quod autem magistratibus haud invitis fit : numquam enim eorum, qui civitati praesunt, interfuit cives eorum nimia uti libertate ; quos quidem eo facilius semper cohibeas, si quid timent. Neque autem interest,
hostem aliquem timeant an caelum mutatum, dummodo iis persuadeas pericula tanta esse, ut salutis communis causa iura civilia minui necesse sit.
Quid ? nonne permulti cives tanto terrorismi timore afficiuntur, ut non iam repugnent, ne in iuribus suis civilibus minuantur ?
Nonne permulti cives tanto caeli calescentis timore afficiuntur, ut paratissimi sint ad multas libertates dimittendas?
Nonne permulti cives tanto morbi, quin etiam mortis timore afficiuntur, ut omnes leges de fumatoribus coercendis probent atque laudent ?
Legibus civitatem carere non posse haud ignoro. Tamen si vetando, interdicendo, timores augendo cives coercere aut opprimere mavis quam hortari, ut sua quisque ratione ac mente utatur, facile status civitatis liberae permutatur et ex libera re publica dominatio fit.
Dixerit quispiam: “ nonne legibus aut interdictis opus est ad tanta pericula prohibenda?”
Non omnino falsum, tamen ea nil efficiunt, nisi causas prius requisieris.
Accedit, ut in civitate, in qua timor plus valet quam ratio, semper inveniantur, quos multitudo mali communis insimulet eosque insectetur: cuius furor quantum potuerit suadere malorum, non solum saeculis XVI. et XVII. vidimus, cum de plus centenis milibus mulierum miserabilium maleficii insimulatarum atrocissimum supplicium sumptum esset, sed etiam aetate recenti: nonne temporibus nostris fit, ut multitudo timore alieni adducta, quem Graeci ξενοφοβιαν appellant, incitetur ad alienos insectandos? Nonne temporibus nostris fit, ut multitudo timore terrorismi adducta , cum religionem Mahometanam violentiae insimulat, Mahometanos civitatibus occidentalibus periculosissimos esse existimet ?
Quibus rebus maxime nobis erit videndum, ne pro ratione timor praevaleat in deliberando.
Praeterea nobis est vitandum, ne credamus unam nobis esse et solam viam in rebus diiudicandis, quasi inter rectas tantum ac pravas sententias diiudicandum sit. Si ita facimus, antiquissimum illud praeceptum neglegimus alteram quoque partem esse audiendam. Sed cum alii boni existimari volunt , ut qui rectam sententiam sibi assumant, aliorum sententiam ut falsam ac pravam repugnant et contemnunt. Quo facto non multum abest, quin eos opprimant aut insectentur. Quid ? iam inveniuntur, qui furore atque insania eo sint progressi, ut fumatores interfectorum similes esse dicerent, quasi aliis causam mortis praestarent. Non multum abest, quin ii, qui coram publico fumant, in custodiam coniciantur, ut qui saluti publicae nocuerint. (tamen non dubium est, quin eos prohibere debeamus, ne locis clausis coram liberis fument)
Quid ergo ? cum pluribus in annos legibus atque interdictis constringimur, quaerendum est, num civitas nostra ea re melior facta sit. In qua an plus aequitatis sit, dubito. At non est dubium, quin libertatis minus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Latein-Fan » So 18. Feb 2007, 13:32

Fautor omnibus suis s.d.

res permulta fragiles disputatis, quae est verissuma?
Explicationem Tiberis bonam fecit et omnia libertatis diminuendae causa exploravit. Sed mihi deliberatio utrum sit fumatio publica interdicenda an non. Partibus diversiis in tabernis publicis aut aedificiis officiis sunt loca opportuna fumationis causa. Ita bene est lex hospites et advenas, nihil interdicatum esse videtur. Mihi persuasum est apud tabernas solum multo labore eae leges impetrarent sed nostrae valetudini magnum placitum est.
Vero non eos, qui coram fumant publico, [greek]kakourgouV[/greek] existimo, cum multa bona emendatione rei publicae fierent et industria fabricana augeretur. Tum valetudo hominum sit curanda - ita valetudinariusia petere opus est, medici multo labore religarentur, quod esset necessitudo. Non disputatio est finita, sed tempora mihi scribendi deficiunt. :)
Multo maxumum bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret, minueris. (Sallust in seinem 2. Brief)
Benutzeravatar
Latein-Fan
e-latein Team
 
Beiträge: 708
Registriert: Mi 6. Nov 2002, 16:35
Wohnort:


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 77 Gäste