aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Ecce novum...

Beitragvon consus » Sa 5. Nov 2022, 17:57

Ecce, amici excellentissimi, carmen a me e Theodisco
in Latinum conversum (Oro vos magna sitis in me indulgentia!):

De caelo lacrima est profusa celso,
Solvi se in mare quae putabat altum.
Venit concha repens eamque cepit:
„Sola es tu mihi bacca nunc amata.
Undae non tibi sunt maris timendae;
Namque te per eas geram quiete.
O tu, mi dolor, o recens voluptas,
O divina mihi tributa gutta!
Da, caelum, ut tuear meo vigore
Hanc, qua purior haud videtur usquam.“


1. Quod carmen?
2. Quis poeta id composuit?
3. Duo sunt, quod sciam, musici artis canendi periti, qui hoc carmen notis musicis exornaverunt:
Qui musici?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » So 6. Nov 2022, 10:01

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 12:08, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 8. Nov 2022, 12:19

Perfecte abs te, optima Mystica, solutum est aenigma, Gratulor :klatsch: .
Quod ad Hobbitum Latine redditum pertinet, pauca iam de ea re disputata sunt in hoc foro anno MMXIII, sed parum subtiliter, ut hoc quidem tempore mihi videtur. Ad copiosius disserendum doleo mihi deesse tempus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 8. Nov 2022, 16:37

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 12:08, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 8. Nov 2022, 19:43

gratias tibi ago, Mystica, pro aenigmate vere facillimo :D
ecce solutio:

1) Ioannes F. Kennedy
2) Vashingtoniae, in capite Civitatum Unitarum
3) a.d. XIII. Kal. Feb. a. MCMLXI

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 9. Nov 2022, 08:59

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 12:08, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Nov 2022, 13:54

ecce novum:

in carmine quodam haec verba leguntur (scilicet a me Latine reddita):

En, iugulavi amitam. Quae erat imbecilla senexque.
Vos damnabitis – heu – me iuvenem. Iuvenem !


quis poeta ?
inscriptio carminis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 10. Nov 2022, 14:23

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 12:08, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 10. Nov 2022, 16:25

denuo te praestitisti litterarum tam peritam, Mystica, ut vere obstupescam. :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 14. Nov 2022, 19:26

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 12:08, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 15. Nov 2022, 13:18

Aenigma hercle perplexum, o Mystica, Sphinx doctissima, nobis proposuisti, neque tamen me deterruisti a solvendo. Ecce id quod repperi:
I. Quis scriptor? Boethius.
II. Quae inscriptio illius libri? Consolationis philosophiae libri V.
III. Ubi ille locus inveniri potest? l. IV pr. 4*: "Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere similesque avibus sunt, quarum intuitum nox illuminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, vel licentiam vel impunitatem scelerum putant esse felicem."
IV. Quae domina? Philosophia.
V. Quis discipulus? Boethius.
:thumbup:
______________________________________________________ ___________
* https://archive.org/details/CSEL67/mode/1up?view=theater, pp. 91/92.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 15. Nov 2022, 16:26

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 12:09, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Rubore suffusus...

Beitragvon ille ego qui » Do 17. Nov 2022, 00:07

consus hat geschrieben:Carmine perlecto, mi Thybris, sanguinolentus
Ora pudor subiit. Res odiosa mihi:
Nostras nam leges scio me violasse tacendo.
Paenitet et facto torqueor ipse meo.
Parce mihi misero miti nunc mente, sodalis;
Clementem spero te fore: gratus ero.

____________________________________
V. 4: Paenitet et ...: cf. Ov. Pont. 1, 60.

Consus Tiberi amico suo litteratissimo s. d. p.
Da mihi veniam: parum diligens fui. Quod ad ipsum aenigma pertinet, tibi gratulor de re perfecte soluta.
Vale et salve!



Sive "Thybri"...
:-)

Cf. Georges
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Do 17. Nov 2022, 14:29

Gratias tibi ago, doctissime amice, pro nuntio. Res ita est ut scribis, sed metri quadam necessitate coactus usus sum casu vocativo „(mi) Thȳbrīs, (sanguinolentus)“; neque enim conveniebat „Thȳbrĭ“ cum metro. Praeterea illum vocativum a me dictum nego prorsus abhorrere a consuetudine sermonis Latini; nam apud Kühner/Holzweissig * (§ 81, 1a, p. 370sq.) scriptum videmus: „…Plautus und Terentius bilden nach lateinischer Weise stets den Vokativ dem Nominativ gleich, als: … Bacchis, …Thais…“. Cf. "Thais" (Georges). Nonne haec ratio declinandi res inconstans videtur esse?
_______________________________________
* Ausf. Gram. d. lat. Spr. Darmstadt 1966.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce novum ...

Beitragvon consus » Di 22. Nov 2022, 12:16

Ante oculos, optimi amici, tres mihi obversantur res, quarum una sacrum est insigne, altera instrumentum musicum, tertia linea mathematica. Sunt quidem, ut videtis, res inter se diversae, sed cum similem quandam praebeant speciem, uno atque eodem vocabulo Latino nominantur.
Quod vocabulum?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste