de arte musica

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de arte musica

Beitragvon consus » Fr 11. Aug 2006, 11:09

tiberi suasore ecce nouum thema: de arte musica.

calliope, polymneia, erato, clio atque thalia,
melpomene, euterpe, terpsichore, urania:
oro uos nobis faueatis.

missis ambagibus ad rem ipsam!

exstant carmina shakespeareana in theodiscum conuersa, quae musicis modis aptata sunt. ut exemplum afferam: „tria carmina opheliae“, richard strauss op. 67 nr. 1-3, 1918/19: „wie erkenn ich mein treulieb...“. alterum exemplum: carmina ex italico conuersa: „tria carmina michaelisangeli“, hugo wolf, 1897: „wohl denk ich oft...“

nuper quaestio exorta est, num essent etiam carmina catulliana et horatiana theodisce reddita et musicis modis instructa.

cuius rei quis uestrum est peritus?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Di 22. Aug 2006, 14:56

tiberi amico suo artis musicae peritissimo s. d. consus.

ecce nouus cd:

franciscus schubert,
iter hibernum (d 911) /
christina schaefer sopr. /
ericus schneider clau. /
onyx 4010 (codaex).

quo de cd in FAZ (aug 19, 2006) haec lego:

niuis tempestatem, quae carmine „mut“ euocetur, a christina schaefer cantrice conuersam esse in minutissimam niuis plumam uento leniter agitatam.

equidem carmina illa a femina apte cani posse prorsus nego. tu quid sentis, amice mi?

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Di 22. Aug 2006, 21:07

Tiberis Conso artis musicae amantissimo sal.

de illo disco , de quo me certiorem fecisti, nil adhuc audivi. quin etiam Christinam Schaefer mihi prorsus incognitam esse fateor. :oops:
ad quam quod animum meum attendisti, magnam tibi gratiam habeo.
ceterum quod attinet ad quaestionem, feminaene an viri aptiores sint ad eiusmodi cantus, equidem primo pro certo habebam voces viriles esse aptiores. sed Brigitta Fassbaender audita, cuius "iter hibernum" nonnullis mensibus ante ab amico quodam acceperam, mutata est illa sententia.
nam cum plurima carmina Schubertiana voci virili facta esse videantur, tamen nihil obstat, quin a mulieribus canantur: non enim id interest, viri an feminae canant, sed canentes ea carmina apte interpretari.
plura vellem dicere, mi Conse, sed nunc - meae levitati ,quaeso, indulgeas - in televisione ludus quidam pedifollicus emittitur, quem quin spectem, fieri non potest :D

bene vale !!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 23. Aug 2006, 09:43

tiberi suo s.d. consus.

quamuis, optime tiberis, auatarem tuum mihi ante oculos ponens schubertianorum peritissimum te esse norim, tamen paullulum tecum dissentio, quod oro te mihi ignoscas. ita quidem est, ut scribis: „nihil obstat, quin <carmina schubertiana> a mulieribus canantur: non enim id interest, uiri an feminae canant, sed canentes ea carmina apte interpretari“, bene!, sed uocem feminae omnino acutiorem esse puto quam ut apta sit ad illa carmina canenda. forsitan forsitan forsitan apta sit uox quasi media („mezzosopran“ latine?), qua usa est elena gerhardt (1883-1961). quae cantrix prima „iter hibernum“ interpretata esse dicitur. quem phonodiscum uero mihi ignotum esse doleo.

Ceterum: non minima est causa, cur ludum pedifollicum spectaturum te „leuitatis“ argueris. res iucundissima est! :D :lol:

feliciter uale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mi 23. Aug 2006, 18:13

Tiberis Conso s.d.p. :)
sed uocem feminae omnino acutiorem esse puto quam ut apta sit ad illa carmina canenda.

cave, ne opinioni praeiudicatae succumbas, mi amice :) , quamquam me ipsum olim ita sensisse non nego.
sed permultis cantoribus cantricibusque auditis iam longe alia est sententia mea. sunt enim voces muliebres etiam altae, nisi forte nimis acres aut acutae sint, quas aptissimas esse ad carmina Schubertiana mihi sit persuasum. quorum mihi in mentem venit excellentissima illa editio Barbara Hendricks cantrice, quam cum audiebam, mirabili modo commovebar. "sed verba 'itineris hiberni' ", fortasse quispiam dixerit, "spectant ad vocem virilem, quia ille iuvenis, qui de amore suo perdito canit, nempe masculini est generis." sit ita; tamen mentes auditorum cantum muliebrem sic percipere posse credo, quasi vir ea verba faciat. quid? nonne in fabulis musicis permulta sunt exempla feminarum, quae virorum partes sive personas gerunt ?in quibus fabulis si aequo animo mulierem ferre possumus personam viri gerentem, quia virum ipsum animo fingimus, quid est causae, quin in carminibus audiendis, ubi nos audire potius quam spectare constat, non eadem ratio valeat?
quid tu censes, spectatissime mi amice?
optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 25. Aug 2006, 17:43

consus tiberi uiro clarissimo amicoque rei musicae peritissimo sal.

iter facturus (iterum, sed unius solius diei!) certiorem te, optime tiberis, facere uelim operam me his diebus dedisse, ne „opinioni praeiudicatae succumb(erem)“. aures enim praebui iessye norman cantrici aliquot carmina schubertiana canenti (cd philips 412 623-2). neque mirum, si imprimis mihi placebant op. 7/3 d 531 („de morte et puella“, comp. a matthia claudio) et op. 2 d 118 („margaritula stamina ducens“, comp. a goethe). iessye norman cum caneret clarissimum illud carmen goetheanum, quod inscribitur „der erlkoenig“ (~ „rex lemurum“?) [op. 1 d 328], efficere studuit, ut uox sua congrueret cum carminis narratore, patre, rege pueruloque. multum addisco! propediem a collega, cui plus sescenti sunt cd, petam „iter hibernum“, quod mulier cantu suo interpretata est. magna sum exspectatione suspensus.

feliciter uale, amice mi optime.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mo 28. Aug 2006, 23:05

Tiberis Conso artis musicae amantissimo sal.d.

sicut faciebam superioribus annis, nonnullos agam dies in vico quodam in Silva Brigantina sito, cui nomen est Schwarzenberg, in quo vico quotannis ad honorem Francisci Schubert festum musicum agitur. de quo festo, quod "Schubertiade" appellatur, nescio an aliquid iam audiveris. praestantissimi ex toto orbe terrarum musici illuc conveniunt , ut musicae classicae sive romanticae colendae se dent. neque enim solum opera Schubertiana illic eduntur, sed etiam carmina ac musica camerata Ioannis Brahms, Ludovici van Beethoven aliorumque. ex quo evenit, ut genus musicum, quod ibi colitur, veluti tenue (aut, si vis, medium) possit appellari, fabulis musicis et operibus symphoniacis exclusis.
sed eam consuetudinem et ad opera adque ipsam Francisci Schubert personam convenire puto.
post reditum te, spectatissime mi amice, de operibus auditis certiorem faciam.
optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Tiberis » Mo 4. Sep 2006, 15:57

Tiberis cunctis sodalibus, imprimis autem Conso, collegae suo doctissimo, sal.

modo e silva Brigantina reversus non facere possum, quin vobis , quae viderim atque audierim, paucis enarrem.
ut plerumque fieri solet, symphoniae, quibus interfui, in ea aula lignea edebantur, quae appellata est a pictrice celeberrima Angelica Kaufmann. quae aula ita est aedificata, ut in extremis subselliis non minorem audiendi voluptatem habeas quasi sub ipsis symphoniacis sedeas.
quae res maximi est momenti, praesertim cum opera ipsa, quae eduntur,
apta non sint, quae in aula nimis ampla audiantur.
nam sicut scripsi in nuntio meo superiore, totum illud festum musicum est deditum et musicae cameratae et cantui; quae artis musicae genera ab auditorio nimis frequenti abhorrere constat.
longum est omnia opera omnesque cantores cantricesque enumerare, quos audivi. tamen equidem Ioannis Brahms opus CXIV. proferre velim, id est symphoniam clavicymbali,violinae amplae,tibiae clarisonae, primum, quia rarissime editur, deinde, quia ab excellentissimis musicis ( quibus nomina sunt Michael Dalberto, Sol Gabetta, Paulus Meyer) perfectum est. sed etiam Christiana Oelze , quae varia carmina Roberti Schumann, Francisci Schubert, Richardi Strauss est interpretata, sensu ac canore suo me valde commovit.
utinam diutius mihi licuisset ibi morari !
tamen "Schubertiadis perditae damnum" brevi mihi restituetur :) : nam paucis diebus in oppido quodam Styriaco, cui nomen est Mürzzuschlag, festum musicum non minus celebre habebitur, quod operibus Ioannis Brahms deditum est :D . denique mense Octobri in eo vico, ubi Franciscus Liszt in lucem editus est, paucos dies commorabor, ut (denuo!) Oleg Maisenberg, Angelicam Kirchschlager aliosque musicos praestantissimos audiam.
quo lecto facile cognocere possitis, quantam voluptatem capiam ex musica audienda!
bene valete ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 4. Sep 2006, 22:44

AVSTRIA, QVOT FIGVNT MVSAE TIBI BASIA, FELIX!
QVIS NON, CREDE MIHI, RVMPITUR INVIDIA?


:shock: :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Di 5. Sep 2006, 22:28

Tiberi amico suo summo sonorum studio capto s.d.p. Consus.

Novissimis tuis litteris perlectis, optime Tiberis, admiratio vocem mihi interclusit. Ut vero gratum me erga te praeberem, distichon illud componendum esse censui. Quod clementer abs te acceptum iri spero.

Feliciter vale.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Do 7. Sep 2006, 11:45

Tiberi amico omnibus bonis artibus politissimo s.d.p. Consus.

A librorum veterum venditore feliciter ad me missus est liber quidam suavissimus. Nescio an tibi, quippe qui litterarum peritissimus sis, notus sit. Inscribitur „Deutsche Dichtungen in lateinischem Gewande von Friedrich Karl Hultgren“ (Lipsiae 1907, pp. 181; cf. etiam ZVAB). Quem cum pervolutarem, incidi in carmen clarissimum ----- „Ad puteum in porta...“! :pleased: Ecce verba Gulielmi Pistoris Latine reddita (p. 7s.):
*************************
Ad puteum in porta
stat arbor tilia,
in umbra somniavi
tot blanda somnia;
tot voculas incidi
in eius cortice,
laetum et tristem traxit
me nunquam non ad se.

Cum illum praeterirem
sub noctem hodie,
id oculorum feci
operta acie;
et rami obstrepebant,
quasi iubentes me:
Veni ad me, mi soci,
fruéris requie!

Et quamquam patiebatur
os venti rabiem,
non, petaso ablato,
converti faciem.
Nunc passuum sum multa
ab loco milia,
et tamen: Hic quiesces!
obstrepit tilia.

***************************
Quod carmen in Latinum conversum num etiam Latine cantari possit, prorsus nescio. :D

Cura, ut optime valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Do 7. Sep 2006, 13:03

Tiberis Conso amico suo sal.d.p.

pro Iuppiter! libellum sane iucundissimum tibi acquisivisse videris!
nam magnae mihi est admirationi, quanta diligentia Fridericus C. Hultgren carmen illud Muellerianum adeo in Latinum converterit, ut ipsi versus similiter caderent. quos aptissimos esse, qui sine difficultate canantur, mihi est persuasum.
ego quoque paucis annis ante carmen quoddam Schubertianum (aut potius Goetheanum) in Latinum converti, quod inscribitur "Erlkönig". 8)
quam conversionem si velis legere, vide, quaeso , hanc paginam:
http://www.latein.at/forum/viewtopic.php?t=7019&highlight=erlk%F6nig

optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 7. Sep 2006, 16:12

Consus Tiberi suo s.d.p.

Pro sanctae Heliconiades! Carmen illud Goetheanum abs te Latine redditum tanta me complevit voluptate, ut sine mora ex rete extraherem. Gratias tbi maximas. Exemplar in libro Hultgreniano reposui. Κτημα ες αει...

Optime vale.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Strawinsky: Oedipus rex

Beitragvon consus » Fr 17. Nov 2006, 17:03

Consus Tiberi amico ceterisque sodalibus artis musicae peritissimis sal.

Ab amicis heri rogatus sum, ut nonnullas cistas libris veteribus completas inspicerem; quo facto licere mihi dixerunt quos vellem libros mecum asportare. Casu incidi in libellum quendam bilinguem, cui titulus „Oedipus Rex“. Composuit Sophoclem secutus Ioannes Cocteau, convertit in Latinum Ioannes Daniélou, modosque fecit Igor Strawinsky. Quod drama melicum (an dici oportet oratorium?) primum Vindobonae editum legi esse anno 1928. Ut vero intellegatis, quo sermone usus sit ille Daniélou, hunc exscripsi locum:

Chorus (act. prim.)

Caedit nos pestis,
Theba peste moritur.
E peste nos serva, serva,
E peste, qua Theba moritur.
Oedipus, Oedipus,
Adest pestis,
Caedit nos pestis,
Oedipus,
E peste serva nos,
Serva, Oedipus,
E peste libera urbem,
Oedipus,
E peste, qua Theba moritur,
Urbem serva morientem,
Serva, urbem, serva,
Oedipus, Oedipus, Oedipus,
Serva nos, serva
E peste serva nos,
E peste qua Theba moritur,
Peste, peste,
Qua Theba moritur.

Quam primum CD ad manum mihi fore spero, ut arte Strawinskiana frui possim. Totum illud opus iam dudum tibi, optime Tiberis, notum esse opinor.

Valete.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » So 19. Nov 2006, 02:37

Tiberis Conso artis musicae amantissimo sal.d.p.

cum discos meos perscrutarem, exemplar quoddam illius oratorii Stravinskiani repperi, quod anno MCMLXXXIII. editum erat. quod decem fere annis abhinc postremum me audisse fateor.. :oops: tamen nuntius tuus me hortatur, ut denuo id repetam...

ceterum non fieri potest, quin tibi narrem de Constantino Sherbakov, qui hodie vesperi arte sua me prorsus obstupefecit: nam modo ex odeo redii, ubi Sherbakov non solum Petri I. Tchaikovskij "anni tempora",sed etiam symphoniam nonam Ludovici van Beethoven a Francisco Liszt in usum clavicymbali transscriptam ediderat, opus vere difficillimum, eo magis, si notis absentibus ex memoria canatur. quantae mihi vis memoriae est admirationi eorum, qui unamquamque ex longissimo opere notam memoria tenentes plus duas horas animum intendere possint !
sed in tanta arte Sherbakov vir est summa modestia ac simplicitate, ut qui actione nimis arguta plane careat. cui auditores diuturno plausu gratias egerunt.

optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 68 Gäste