Odysseus restitutus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Odysseus restitutus

Beitragvon Horribile monstrum » Di 1. Mär 2005, 12:23

Minimus convivorum patribus conscriptis s.p.d.
Magnum quidem est intervallum, ex quo res difficiliores magni momenti hoc foro tractabantur. Neque ego aliquid novum atque inauditum afferre possum, quod sit dignum disputandi. Sed Odysseam nuper primo cum legerem, vehementer iratus sum ob Odyssea regem. Nonne censetis eum in libro vicesimo secundo turpissime agere, cum Telmachum filium iubeat ancillas gladio interficere, Telemachum ipsum autem multo turpius, cum illis mortem gladio nobilem factam neget, crudelissime necet. Quanto aptior est clementia Caesaris, ut imitemur quam ruditia heroum Homericorum!
Horribile monstrum
 

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Mär 2005, 00:04

Tiberis monstro, ut dicitur, horribili sal.
sane mirum,ni ea res, cuius mentionem fecisti, dignissima prorsus esset, quae disputaretur.
ne nimis severe iudicaveris de Ulixe, qui illas ancillas tam crudeliter necari iusserit ! omnes quidem res ex tempore atque ex re nos existimare oportet. qualibet enim aetate , qui a dominis suis defecissent,in eorum potestatem redacti summas poenas dederunt.
servos fugitivos, ut hoc utar exemplo, crucibus fixos esse constat ; militibus Romanis, qui ad hostem defecissent, ius postliminii negatum est.
quin etiam bello mundano secundo nonnumquam evenit, ut milites Sovietici, qui a Germanis capti essent, postea ad castra Archipelagi GuLag damnarentur, quasi cum Germanis consociati essent.
Caesaris vero clementia, quamvis laudanda sit, cum exemplis supra dictis comparari non potest : nam ii, quos bello civili finito venia data sibi conciliabat, antea non ab eo veluti domino pristino defecerant.
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 45 Gäste