Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 3. Feb 2024, 06:31

Erechtheion.png
Incipiens mensis cito me portabit Athenas,
ut uideam Danaum dona relicta libens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 4. Feb 2024, 16:14

Athen varia.png
Factum est per liquidum nobis iter aera ad urbem,
quam geminum regem constituisse ferunt.
Nobilis Acropolis nobis scandatur, ut est mos,
candida ubi summae stant sacra fana deae.
Maxima in Acropoli fecerunt saecula damna,
suntque aequata solo candida tecta iugi,
et quae noluerat caecis Mars uertere telis,
fur artem cupiens nobilis inde tulit.
Quae fuerant fanis, habet ornamenta noua aula,
ne noceat statuis imber et acris hiems,
ni rapuere loco lapides et saxa Britanni,
museis ut opes sculptaque saxa darent.
Magnifica intrantem populum propylaea salutant,
nec procul armipotens diua Minerua fuit.
Cui non sunt alae, minimum Victoria templum,
posteritas uersum quod recreauit, habet.
Magnus Erectheas princeps iam non habet arces,
primus ubi fertur rex iacuisse Cecrops.
Ecce puellarum posita est hic saxea turba,
cum reddi patriis sedibus una uelit.
Qua uersante procul remanentes quinque sorores
exaudire potes nocte nigrante queri.
Hostibus expulsis ibi sunt delubra refecta
uersa graui bello Xerxe iubente prius.
Hic fuerat tectum, quod ferrea dona tenebat,
et tua – nil mansit -, Prosope pulchra, domus.
Hac regione uiret, dea quam donauit, oliua,
semper uti bacae Pallade dante forent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 5. Feb 2024, 09:25

Vergina Bier.png
Vergina Bier.png (91.93 KiB) 1554-mal betrachtet
Sitne liquor, quaeris, Cerealis in urbe Mineruae
uinane resina condita ubique bibam.
In lepidis etiam bibitur ceruisia Athenis
et sub Cecropia pocula plena peto.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 5. Feb 2024, 17:08

Turm der Winde.png
Turm der Winde.png (92.95 KiB) 1540-mal betrachtet
Octo stat media uentorum turris in urbe
nec fora ab hac cernis magna patere procul.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 6. Feb 2024, 09:33

https://athens-tourist-information.com/ ... mation.jpg
Miles ubi ignotus fertur situs esse Pelasgus,
praesidio tumuli stat bene cincta cohors
consistitque die Domini mirante caterua,
talis enim multis lusus in urbe placet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 6. Feb 2024, 14:42

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 12:11, insgesamt 3-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2045
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 6. Feb 2024, 15:31

Lysikrates.png
Lysikrates.png (219.42 KiB) 1491-mal betrachtet
Cognita uictoris remanent monumenta choragi,
sed ueteres pridem iam periere sonus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 6. Feb 2024, 15:53

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 12:11, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2045
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 6. Feb 2024, 16:50

Caesaris intrantes Hadriani porta salutat,
si libet Acropolim templaque adire deum.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... s_Arch.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 6. Feb 2024, 18:01

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 12:11, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2045
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 7. Feb 2024, 17:19

Athen Wien Feb 24.png
Athen Wien Feb 24.png (115.96 KiB) 1411-mal betrachtet
In patriam redii, liqui tua, moenia, Erechtheu,
nec sacra Athenarum scandere templa licet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 7. Feb 2024, 17:29

Alexander Athen.png
Alexander Athen.png (70.84 KiB) 1398-mal betrachtet
Maius Alexandri Scupis signum stat equestre:
Aes uilius Scupis posse uidetur emi.
Thessaliae quoque eques prope litus maior aenus:
Paruus Alexander diuite in urbe sedet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mi 7. Feb 2024, 18:50

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 12:12, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2045
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 7. Feb 2024, 21:19

Kerameikos.png
Innumeris tegitur Ceramici terra sepulcris
et testudo uirens hic pigra gramen edit.
Non redeunt olim mortales funere functi,
sed rediuiua nouo bestia uere redit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 7. Feb 2024, 22:13

Sokratres Gefängnis.png
Hic tenuit carcer discordis Socratis artus,
nec seclusa tamen mens sapientis erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16985
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste