von mystica » Mo 22. Apr 2024, 09:58
Apud philosophum Stoicum Senecam de hac re legimus: 'Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus?' Plurimum: divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia; vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur cum in mediis divitiis constitit. (cf. Seneca, De Vita Beata, XXVI,I) Haec verba philosophi Senecae nobis sunt monita: Ergo non ego aliter 'inquit sapiens' vivo quam loquor, sed vos aliter auditis; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit: quid significet non quaeritis.' (cf. Seneca, De Vita Beata, XXV, VIII). Constat igitur sapientem divitem vituperandum non esse. Multi philosophi divites erant, ut puta: Imperator Romanus Marcus Aurelius, Fridericus Secundus (Rex Borussiae), Plato et alii. Sapiens omnia sua secum portat et semper se contentus est. Sapiens solus beatus est. Vale, mi amice Marce!