Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CLXI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 20. Apr 2024, 09:57

In urbis Romae vico, qui Prima Porta appellatur, invenitur in villa Liviana Divi Augusti statua
maioris altitudinis quam eius, qua erat imperator vivus.


https://de.wikipedia.org/wiki/Villa_di_Livia
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 20. Apr 2024, 10:21

Episcopatus Iuvavensis imperatore Carolo Magno deprecatore ad gradum archiepiscatus promovetur,
qui est archiepiscopatus omnium veterrimus in regione Theodisce loquentium situs.

Cui subiecti sunt episcopatus suffraganiani Frisinga, Neoburgum, Batavia, Ratisbona, Saebenum.
Episcopus Arnus/Aquila Iuvavensis creatur primus archipiscopus et Metropolitanus Iuvavensis.

Qui ex Bavaria oriundus obiit a.d. XI Kal. Feb. anno DCCCXX Iuvavi annos LXXX natus et colitur beatus.
Cui in terra Iuvavia via (via Arnoniana) dicata est, qua viatores utantur ad itinera maiora carpenda.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMDCCLXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 21. Apr 2024, 07:30

Collibus in septem muniuit Romulus urbem
atque urbs rege nouo Roma uolente fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16969
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMDCCLXXVI annos

Beitragvon marcus03 » So 21. Apr 2024, 07:50

ROMA ROMULO REMOQVE CONDITA ESSE FERTVR.
Illo tempore aetas regum Romanorum inire coepit, quorum primus, Romulus, annos XXXVII regnasse traditur.
Cui succedet Tullius Hostilius, quoad iste Tarquinius Superbus depellatur ultimus annis CCXLIV post.

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. 2 Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat.


Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures; iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi praecepto, at hi numero avium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. Volgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset, "Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea," interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.


cf:
Rerum status ab historicis repertus est hic:
https://www.spektrum.de/news/rom-der-ra ... ms/2018929
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCC annos

Beitragvon marcus03 » Mo 22. Apr 2024, 07:47

Immanuel Kant philosophus aetatis eruditae ineuntis Theodiscus nascitur Regiomonti.
E vita decessit a.d. prid. Id. Feb. anno MDCCCIV.
Cum quo philosophiam modernam inisse eumque appellari omni-contundentem constat:
quod cogitari potest, esse non necesse est, etsi res sit perfecta et absoluta.


Pulchritudo est forma rei utilitatis,
quatenus nobis placet nullum imaginantibus finem.

Iudicandi vi facultate afficimur pulchritudinem et formam mundi iucunde perceptu cognoscendi et magni
faciendi.

Beatitudo humana non in eo continetur,quod sumus beati, sed quod officia praestamus nostra.
Illa posita non est in optatis explendis, sed in omnium salute augenda.

Veritas fundamentum est mensura est cognitionis cuiusque.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCDLXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 22. Apr 2024, 12:46

Primus mortuus est Agapetus papa benignus,
bos ubi amata Ioui dicitur isse mari.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16969
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXV annos

Beitragvon marcus03 » Di 23. Apr 2024, 09:19

Maximus Carolus Ernestus Ludovicus Planck physicus Theodiscus nascitur Kiloniae.
Putatur conditor physicae quanticae.
Physicae praemio affectus est Nobeliano anno MCMXIX.
Decessit a.d. IV Non. Oct. anno MCMXLVII Gottingae.

Naturae investigtio naturae mysterium ultimum solvere non potest. Causa est haec:
Nos ipsi sumus pars eius mysterii, quod solvere conamur.

Investigatio naturae homini opus est ad cognoscendum,
ad recte agendum religio.

Fideli Deus est initium eorum, quae agit, finis meditantibus.


Qui ad id pervenit, ut non iam erret, et opere suo fungi desiit.

Veritas triumphos numquam agit, adversarii eius modo depereunt.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Apr 2024, 15:12

Propulso pedibus tibi Thera, Canelle, petita
remigioque tuo Creta relicta leui est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16969
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 24. Apr 2024, 07:52

Barbara Ioanna „BarbraStreisand cantrix et scaenaria Americana nascitur Neoeboraci.
Inter cantrices omnium est felicissimas centum et quadraginta et quinque decies centenis miliis
discorum soniferorum venditis.
Anno MCMLXVIII pellicula FVNNY GIRL innouit et multis et aliis pelliculis ut illa "YENTLE" et
THEY WAY WE WERE, in qua cum illo Roberto Redford partes egit primas.

Homines,qui desiderent homines, fortunatissimi sunt omnium.

Desiderium est feminae cuiusque est hoc: viri desiderium esse feminam

Viris pellicias licet, feminis persuadeas opus est.

Tempus teres, si mythos legis antiquos. Quibus prohibetur, ne genus humanum progediatur.

In oppido Hollywood pelliculae nascuntur, quarum confectio diutius durat quam coniugium
actorum nonnullorum.

Viris gustus est certissimus: semper sibi exoptant feminam aliam quam quae sibi nunc est.

Qua de re profecto agitur in vita nostra? De ea re agitur quidem, ut stellam errantem nostram
terram, conservemus.

Sum simplex, difficilis, mei neglegens, egoistica, viros non attrahens, pulchra, pigra,
agendi impetus plena.

Feminae id student, ut viros mutent. Quibus mutatis conqueruntus eos non iam esse tales,
quales fuerint ante.

Marlon Brando actorum erat omnium optimus, qui umquam vixit.
Qui mihi erat exemplo maximo annos XIII natae.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Apr 2024, 11:31

Incipit in platea Benedictus papa Petrina
munus et hic umeros lana sacrata tegit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16969
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCCXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 25. Apr 2024, 06:39

Papa Leo uectus petitur capiturque per urbem,
sed posthac Carolo rege iuuante fugit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16969
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 25. Apr 2024, 10:20

Martinus Hylacomylus/Waldseemüller chartographus Theodiscus profert tabulam terrae geographicam,
in qua primum mundus novus nominatur America, quae ducit nomen ab illo mercatore, nauta, navigatore
investigatoreque Amerigo Vespucci.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 26. Apr 2024, 07:26

Ludovicus Josephus Iohannes Wittgenstein philosophus Austriacus inclutissimus in lucem editur Vindobonae.
Obiit a.d. III Kal. Mai. anno MCMLI Cantabrigiae, quae urbs sitast in Britannia.
Inter philosophos saeculi vicesimi est gravissimos, qui philosophiae novas patefecit vias.
Innotuit illo TRACTATU LOGICO-PHILOSOPHICO et libro, qui inscribitur INQUISITIONES PHILOSOPHICAE.
Quem hominem fuisse miriorem et sui generis constat.

Linguae fines mundi sunt fines.

In Deum credere est cognoscere, ad quid simus nati.

In cogitando quoque est tempus et arandi et metendi.

Os est corporis anima.

In fide Chrstiana Deus carus quasi hominibus dicit: Nolite agere tragodiam i.e.
illum ludum, in quo agitur de caelo et gehenna, quas res mihi retinui.


Beatus est, qui metu caret nec metuit mortem.
Nemo nisi qui non tempore vivit, sed in praesentibus, beatus est.

Qui nimium scit, ei est difficultati non mentiri.

Ea est causa gravissima, ex qua sollicitamur et dolemus: cogitamus, quid alii de nobis sentiant
pro cogitando, quid de nobis sentiamus ipsi.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 26. Apr 2024, 17:03

Cocta Britannorum princeps uult uendere fraga,
quaeque habet olla capax, regia trulla mouet.

https://pagesix.com/2024/04/24/royal-fa ... eases-jam/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16969
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 26. Apr 2024, 17:07

Eiecit centum cetos plus aequoris unda,
non tinguente cutem qui morientur aqua.

https://www.abc.net.au/news/2024-04-25/ ... /103767744
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16969
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 34 Gäste