Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Cf. ibd. pag. 512 (non 612!).Zythophilus hat geschrieben:Ecce http://www.vatican.va/archive/aas/docum ... 58-ocr.pdf
Quaere eo in longissimo uolumine uerba "Clarius exsplendescit"!
Cur Romam, mihi dic, sit epistula missa Latina!
Num pia uerba v - nuntius iste tulit?
SANCTA CLARA VIRGO CAELESTIS PATRONA TELEVISIFICI INVENTI ELIGITUR
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. -- Clarius explendescit, divinae sapientiae beneficio, humanum ingenium, quod, hisce praesertim temporibus, talia peperit inventa, quae nemini non moveant admirationem. Atque Ecclesia, a progrediente civili cultu et arte technica haudquaquam aversa, novis hisce doctrinae vel cotidianae vitae subsidiis, dummodo ad bonum et honestum dirigantur, non solum favet, sed iis etiam libenter utitur ad veritatem docendam finesque religionis propagandos. In rebus vero tam subtiliter excogitatis locum obtinet televisificum instrumentum, quo "efficitur, ut longinquos eventus auribus oculisque subiectos eodem puncto temporis, quo contingant, spectatores conspiciant, atque ita alliciantur, ut quasi praesentes eosdem participent" (Litt. Encycl. "Miranda prorsus", 8 sept. 1957; A. A. S., XXIV, p. 800). Quo e mirabili artificio--quem ad modum neminem fugit et Nosmet ipsi significanter ediximus--ut summae utilitates, ita discrimina maxima possunt oriri. Huc accedit, quod singulari quadam pollet vi animos tenendi idque intra domesticos parietes. Eapedire igitur visum est hoc inventum praesidio superno protegi, quo mala prohibeantur rectusque, quin etiam salutaris usus foveatur. Eiusdem autem Patrona expetita est Sancta Clara, quae, ut memoriae proditur, nocte quadam natalis Servatoris Iesu Christi Asisii, cum aegrotans in suo coenobio super lectum decumberet, pios concentus, qui in Franciscali templo inter sacros ritus edebantur, audivit quasi praesens adesset, ac praesepe Divini Parvuli vidit. Huic ergo arti Clara, integritatis laude praefulgens et in tantis tenebris caeleste porrigens lumen, praesit faxitque, ut perlucidi huius instrumenti ope veritas etiam et virtus clarescant, in quibus civilis ordo innitatur oportet. Precibus igitur, quas hac de re Venerabilis Frater Iosephus Placidus Nicolini, Episcopus Asisinas, quattuor Familiarum Franciscalium Moderatores aliique viri eximii Nobis adhibuerunt, et quibus multi Purpurati Sanctae Romanae Ecclesiae Patres, Archiepiscopi, Episcopi sunt suffragati, libenti animo statuimus obsecundare. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Claram, Asisinatem Virginem, caelestem apud Deum Patronam televisifici inventi facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis privilegiis et honoribus liturgicis, quae huiusmodi Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Februarii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
PIUS PP. XII
genauso wahr bleibt auf der anderen seite natürlich, was stroh im selben atemzug zu den klassikern sagt
Zurück zu Neuigkeiten aus dem Altertum
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste